Latin
729.5 to 729.6
Ficino, Opera omnia 729.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Profecto putamus Anthoni &stellas, &hominum mentes ijs solis aduersas esse, qui haec peruersamente interpretantur. Arbitramur à iustis principibus iustè subditos gubernari. Scimus ab infinito bono cunctabouis uiris in bonum denique uerti. Didicimus à Christo uitae magistro, libenter tributum soluere. Didicimus à Paulo praecipuo Christi praecone, principibus obedire. Verûm ut ad rem nostram iam ueniamus, fortuna nobis, uenerande pater, tenuis &humilis est uulgi quidem iudicio, qualis esse fermè semper Philosophantibus consueuit, sed tenui desiderio humilique animo meo satis pinguis atque sublimis. Si hanc patrono meo antiquo non commendaueto, uidebor forte res meae curae &custodiae commendatas negligere. Si commendauero, uidebor parum &iustitiae erga omnes &beniuoleniiae erga me tuae confidere. Vnum ergo duntaxat commemorasse sufficiet, diuturnum continuumque morbum, quamuis principio uideatur leuis, tamen in leui corporis habitudine grauissimum iudicari. Gratiae μ πείλοεροι γρο nig