Latin
73.1 to 73.4
Ficino, Opera omnia 73.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Iuuencus, Eustathius, Marcellus, Athanasius magnus, Antonius, Basilius, Theodorus, Eusebius, Emisenus, Triphylus, Lucifer, Eusebius Sardus, Acatius, Serapion, Hylarius magnus, Victorinus Titus, Damasus, Apollinaris, Gregorius Bedicus, Pacianus, Phebadius, Dydimus Alexandrinus uir diuinus, &Ambrosius Alexandrinus eius auditor, optatus Afer, Achilius, Cirillus, Cuzonis, Epiphanius, Effren, Syrus, magnus Basilius, Gregoriusque frater, Gregorius Nazanzenus cognomine Theologus. Hic inuectiuis Iuliani imperatoris in Chriltianos subtiliter, copioseque respondit. Diodorus Ambrosius, Euacrius, maximus Philosophus, loannes Chrysostomus, Gelasius, Theothinus dexter, Amphilochius, Sophronius, &alij penè innumerabiles uiri doctri na praestantes, qui partim ante Iulianum Imperatorem, partim eo regnante inter gladios, igneque, calamo, lingua, uita, morte, Christi gloria defenderunt, unde martyres quasi testes Christianę glorię sunt appellati. Adnumerat Hieronymus inter primos illos Chri stianos, losephum, &Senecam &Philonem, duae quoque &septuaginta acutorum uirorum hęre ses, statim post religionis huius exordium, partim superbia hominum, partim astutia dę monum scaturientes, Christum ipsum, quamuis non rectè, ut alij honorauerunt. Iam ue rò, si uellem Hieronymos, Ambrosios, Augustinos, Gregorios, aliosque innumerabiles numerare uiros, scientia praestantissimos, Graecos, Barbaros, &Latinos, qui post Iulianum apostatam, acutè, ornateque scribendo, &sanctem agendo, diutissime pro Christi gloria laborauerunt, arithmetica me computatio frustraretur. Tantò saltem Christiana lex caeteris excellentior est, quantò &plures docti, &doctis alijs semper doctiores, eloquen tioresque, &sanctiores fuerunt, qui hanc secuti sunt, quàm qui alijs susceperunt. Si primum religionis huius fundamentum Dialectici, uel Oratores, uel Poëtae iecissent, suspicaremur plebem astutia hominum fuisse deceptam, si docti omnes semper respuissent, iudicaremus eam forsitan contemnendam. Si principes, uel ab initio, uel paulò pòst huic le gi omnino fauissent, opinaremur, quòd de quibusdam religionib. arbitramur, debiliores à potentiorib. fuisse coactos, successores deinde, ut fit, legem illam cum lacte suxisse. Diuina igitur prouidentia uoluit simplicem religionis suae ueritatem ab hominib. primo rudibus, &simplicib. primam originem ducere, atque à simplicibus, &rudib. astutos, ac doctos feliciter irretiri. Permisit insuper religionem suam, annos plures quam trecentos à poten tib. ubique Gentium erudeliter impugnari, quo maior esset doctorum testium, &fidelium numerus, reique ipsius uerior, certior, firmior authoritas, nam in prosperitate fidem praestare facile est, in aduersitate difficile.