# Opera omnia 73.5-7

Ficino, Opera omnia, 73.5 to 73.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/73.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/73.5

Exquisitissimis tormentis cruciatos fuisse Christia nos, ut nostras historias praetermittam, testatur Cornelius Tacitus, uituperauit autem Chri stianos, credo ut seculis suis adularetur, quem etiam in historia mentitum fuisse Tertullianus ostendit qui dixerit, Iudaeos caput asini colere. Atque in eadem historia scripserit, Pompeium arcana ludaeorum speculatum, nullum in eis simulachrum reperisse. Igitur ab hoc uno mendacio disce reliqua. Accedit quod Hiereneus testatur, non ob aliud tunc de nostris suspitio exorta est, tanquam impijs & impuris, quàm ob Haereticorum quorundam gnosticorum, praesertim uitam incestam prorsus, & execrabilem, sed non in longum durauit infamia, ubi se ipsa coepit ueritas aperire. Lucianus Gentilis, Peregrinum quendam sophistam, atque ut ipse describit, & Christianum non legitimum. tanquam ostentatorem iactatoremque deridens, inquit: Hic praeterea mirabilem Christianorum sapientiam didicit à sacerdoribus eorum, atque doctoribus, qui magnum illum uirum in Palestina crucifixum adorantes, caeteras religiones spernunt. Ex magistri autem sui lege sibi inuicem fraterna charitate deuinciuntur, sperant se aeternos fore, qua spe ducti miselli uitam hanc, eiuscie bona contemnunt, & quotidie caedib. se spontè subijciunt. Haec Lucianus. Quem de Peregrino odij causa mentitum esse, testis est Aulus Gellius Pereregrini grini familiaris, nam monstrat hunc Peregrinum uirum grauem, constantemque fuisse uerum Philosophum. Conquestus est Plinius secundus in Epistola ad Traianum, quòd urbes Christianorum trucidentur, qui nil praeter Romanorum legem agant, nisi quòd an telucanos hymnos canant Christo cuidam Deo. Ad conferendam uerò disciplinam ue tent homicidia, furta, adulteria, latrocinia, & his similia. Rescripsit autem Traianus, Christianos inquirendos quidem non esse, oblatos uerò puniri oportere. Cuius in sententiam ita Tertullianus confutat: O sententiam necessitate confusam, negat inquirendos innocentes, & mandat puniri ut nocentes, parcit, & saeuit, dissimulat, & animaduertit.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
