# Opera omnia 730-4

Ficino, Opera omnia, 730. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/730-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/730-4

darem huic inuenirem, cogitaui subito id ipsum dare praeter quod neque inueniendum est aliud, neque quaerendum. Quod & si omnes mortales quaerunt, nullus tamen qui quaerit mortaliter inuenit. Legebam modo hanc felicita tis definitionem in confessionibus Augustini nostri, cuius diuina uestigia, quoad possum, frequentissime sequor. Beate uiuere nihil est aliud, quam ueritatem gaudere. Atque hoc ipsum circa ueritatem gaudium est ipsa foelicitas. Viue foelix optime, mi loannes, sed ut foelix uiuas uerè gaude, ut autem uerè gaudeas, ueritate gaude.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
