# Opera omnia 731.1-4

Ficino, Opera omnia, 731.1 to 731.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/731.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/731.1

Absoluta ueritas lux Dei est in seipsa. Rerum ueritas est Dei splendor in ipsis. Ergo si uis ueritate gaudere, ama, quaere considera Deum propter se ipsum, & caetera propter Deum. Qui aeternam amat formam, tam facilè saltem tanquam securè fruitur, quàm difficilè & solicitè, qui temporalem. Marsilius Ficinus & loannes Caualcantes Georgio Antonio Vespuccio, uiro doctissimo. S. D. Reuis epistola tua Vespucci dulcissime affectu & doctrina referta non breui, longam nobis attulit uoluptatem. Declarauit enim quam bene iam diu animo, quam belle modò corpore ualeas. Foelix igitur Vespuccius noster, cui est, quod in pri Emis uidetur optandum, mens sana in corpore sano. Cui sanitas animi neque ex fal laci fortuna, neque ex insana pendet corporis sanitate, quae quotidie inuitis nobis amittatur, sed ex illo uitae fonte manat, quae solus & uix amittit, qui spontè dimittit. Quem quicun que reuera sitit iamdudum, & bibisse uidetur. Nam & pretium, quo liquor hic emitur, est ipsa sitis, & animus sitibundus hoc ipsum quod sitit ex libatione quadam illius habet, à quo plenius hauriens habet, ut aliud ultra non sitiat. Fortunatus nimium uenator, qui solis Solem passim sibi sectandum totis uiribus proposuerit. Nempe prius etiam quaerat, hunc facillimè reperit, quem non nisi eiusdem calore accensus quaesiuit. Non enim eiusdem luce illustratus agnouit inuentum. Beatus qui satis aliquando pro uiribus amat formam, quae sola nunquam potest reuera satis amari: immensa enim hac forma formae cuiusque mensura, ingens semper, ubique lucens, pro amore infinitae bonitatis, immenso uero amatori suo ad uotum uniformem se monstrat, & uniformem. Atque amator statim amando eiusmodi amatum quatenus amplectuntur ulnae, complectitur omnia complectentem, suumque securus possidet possessorem. Profecto uorum hominis, qui aliud affectat praeter amorem, saepe frustratur euentus: solus autem qui praeteramorem ipsum nihil amat, subitò desiderando consequitur, semper consequendo desiderat. Praeterea sicut nemo uel sine potentia potest quicquam, uel sine sapientia sapit, sic absque amore amat nemo. Ipsam uerò potentiam & sapientiam, ipsumque amorem idem inter se penitus esse atque esse Deum, negare neque potentes audent, neque sapientes sciunt, neque amantes essentiuntur. Accedit ad haec, quòd quemadmodum absque pulchritudine nihil est pulchrum, ita sine amore, ut diximus, nullus amaror. Sed aliud apud mortales est finita quaelibet pulchritudo, aliud huius pulchritudinis desiderium. Alibi ergo inter nos amor flrgrat humanus, splendet alibi pulchritudo.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
