# Opera omnia 731.5-6

Ficino, Opera omnia, 731.5 to 731.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/731.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/731.5

Pulchritudo autem infinita quum nihil uel alienum extra se patiatur, esse multo minus relinquit aliquid extra se suum. Suum igitur amorem intra se possidet. Hinc sequitur è conuersò, ut ubicunque illius ardet amor, illa quoque necessariò lu ceat. Vt enim extremae tenebrae omnino cum exfrema frigiditate conueniunt, ita lux summa cum summo ardore conspirat. Fortè nimium, Vespucci, uir optime, in ijs alicui uidebimur peruagari. Iuuat quidem nos cum homine pio eademque amicissimo latè de diuino amore disserere. Quis enim immenso modus adsit amori? Rideat nos interim ridiculus aliquis talia saepe multumque tractantes. Ipsi uerò ridentem nos lugebimus. Vale. Deus omnia bonis conuertit in bonum. Marsilius Ficinus loanni Caualcanti amico unico, S. D. TOannes scribe aliquando quid in rebus tibi mihique communibus feceris, quidue à me fieri uelis. Si modò in praesentia scis ipse quid uelis, optime mi loannes. Ego autem his temporibus quid uelim quodammmodo nescio. Fortè & quod scio nolim, & quod nescio uolo. Veruntamen opinor tibi nunc louis tui in piscibus directi benignitate constare, quae mihi Saturni mei his diebus in Leone retrogradi malignitate non constant. Sed quod frequenter praedicare solemus in omnibus agendae illi gratiae sunt, qui infinita bonitate sua omnia conuertit in bonum.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
