# Opera omnia 732.1-4

Ficino, Opera omnia, 732.1 to 732.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/732.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/732.1

Mala non sunt ab astris propriè, sed ex defectu uel materiae, uel consilij. loannes Caualcantes Marsilio Ficino Philosopho Platonico, S. D. V quidem mea sententia interdum quaedam magnifacis, & quia magnifacis, ideo times, quae licet penitus minime paruipendenda forent, ueruntamen à te tanto uiro tanti haudquaquam facienda censeo. Nunquam ergo mihi amplius mi Marsili, insimulabis malignitatem Saturni. Nullum Hercle malum facere nobis possunt astra, nequeunt, inquam, nolunt. Velle autem & posse est idem apud superos. Qua ratione autem nos summi boni filios laederent? Cum alijs, qui à summo bono solùm originem suam trahunt, ducantur. Atque ea omnino secundum boni ipsius rationem foelicissimae illae mentes circumagant. Si tantum quantum uidemus & sciunt, qui experti sunt, suos diligit filios secundus & terrestris pater, qui comparatione coelestis Patris, uix dicendus est pater, quantum nos primum & uerum Patrem putemus amare? Mirum in modum certè. Nunquam igitur laedemur ab ijs, qui conuiuunt in prospera do mo Patris nostri. Caue igitur posthac transferas culpam tuam ad supremum illud astrum, quod te fortem innumeris atque maximis beneficijs accumulatum reddidit. Sed ne in singula frustrà enumerare coner, nónne te missum ad florentem urbem ornandam, iam per te florentissimam effectam, uolui eodem aspicere aspectu, quo diuum Platonem aspexit ad Athenas illustrandas euntem? Responde mihi quaeso, unde admirandum ingenium. quo quid si Saturnus intelligis, quod triginta annis suum iter peragat, cognoscis, quosue effectus i terris hoc in loco, uel illo collocatus producat non ignoras. Age, dic mihi, unde robustum illud & ualidum corpus, quo per deuios & indomitos saltus uniuersam Graeciam peragrasti, atque in Aegyptum usque penetrasti, ad nos sapientissimos illos senes super tuos humeros allaturus. Audax certe facinus. Pro quo tantum tibi posteri debebunt, quantum soluere difficile erit. Haud te tuum fefellit incoeptum. Tulisti certè eos, quos attingere est nemo, atque Occidentalibus regionibus ostendisti, quorum tantum prius nomina acceperant, eaque tamen magnopere uenerabuntur, atque ab eis omnem obscuritatem, quae circa eos erat, amouisti, nostrósque oculos ab omni caligine abstersisti, ita ut etiam cor eorum inspici possit, nisi penitus lippi simus.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
