# Opera omnia 733-2

Ficino, Opera omnia, 733. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/733-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/733-2

logica opuscula quinque, hoc ultimo nostrae rusticationis tempore à nobis com posita, de diuina prouidentia nominibusque Dei, & gaudio contemplationis. A. De ascensu à materia elementorum ad coelum sine materia, ad animam sine quantitate, ad angelum mutationis expertem, ad Deum sine accidente substantiam, de raptu Pauli ad tertium coelum, & quomodo anima illic Dei aeternitatem uideat, atque suam, de impedimento mentis à corpore eiusque immortalitate, de lumine, quod sit in diuinis numinibus claritas gaudens clarumque gaudium, in mundi uerò machina sit risus quidam coeli ex numinum gaudio proficiscens. Haec uerbis quidem breuia sunt, quod planè ipse uideo, utrum uerò etiam sententijs breuia sint, an longa, caeteri uiderint, si tamen qui folia nostra quondam floresque legebant, nunc fructus qualescunque illi colligere non dedignentur, sed nescio quomodo Majus quotannis, etsi penè fructibus caret, tamen mortalibus gratior aduenit, quàm September. Pergo iam ad urbem, ueni & tu loan nes, ut saltem Vrbani familiares simus, & si hac aestate familiares rustici non fuimus. Vale 10. Nouembr. 1476. Sed cur ego nunc de tertia puella hac nuper tibi nata uerbum nullum? Quia & tu ad me uerbum nullum. Visne uerum fatear? Non prius hac de re faciam uerbum, quàm resciuero congratulaturus, ne sim an consolaturus. Gaude tamen utcunque sit regis magni muneribus. Nihil enim à magno paruum, uel contemnendum Amicitia uera est, quam religio uera conciliauit. Marsilius Ficinus Antonio Sorliuensi, S. D. pu sboD lolumicitalan YOn est inter religiosos amicitia uera, nisi quam religio uera conciliauit. Cupio igitur nostram ab hac exordiri. Tua quidem religio clarissima est, mea ue rò qualis sit, hic tibi quem mitto liber ostendet.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
