# Opera omnia 733

Ficino, Opera omnia, 733. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/733
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/733

Quam mihi ab initio uidetur impressisse Saturnus in medio fermè Aquario ascendente meo constitutus, & in Aquario eodem recipiens Martem, & Lunam in Capricorno, atque aspiciens ex quadratura Solem Mercu riumque in Scorpio, nouam coeli plagam occupantes. Huic fortè nonnihil ad naturam melancholiam restiterunt Venus in Libra, supiterque in Cancro. Sed quónam temere prolapsus sum? Coges me uideo rursus non iniura palinodiam alteram cantare Saturno. Quid igitur faciam? Equidem tergiuersabor, ac dicam, uel naturam eiusmodi, si uis, ab illo non proficisci, uel si ab illo proficisci necessarium fuerit, Aristoteli assentiar, hanc ipsam singu lare diuinumque donum esse dicenti. Nemo ascendit ad Deum, nisi in quem quodammodo Deus ipse descenderit. Marsilius Ficinus loanni Caualcanti amico unico, Tsi iampridem ueteres tres Epistolas tibi pollicitus sum, tamen quia opinor te his diebus mustum libentius gustare, quàm uetus, mitto noua. Composui hoc triduo Theologica opuscula tria de triplici in Deum mentis ascensu, ad quem Enullus ascendit, nisi in quem quodammodo prius ille descenderit, qui moueri po test nusquam quum externum ei desit spatium, cuncta & intrinsecus prorsus implenti, & extrinsecus infinitae compraehendenti. Mitto opusculi tertij prooemiolum nondum emendatum. 28. Octobr. 1476. Nugis uulgus pascitur. Marsilius Ficinus loanni Caualcanti amico unico, S. D. Beo hac hora ex agro nostro Cellano Florentiam petiturus. Fero mecum Theo

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
