Latin
736.1 to 736.4
Ficino, Opera omnia 736.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
nonnunquam discipulos insanire. Et quia iucundè admodum est obiectum, accepit &iucundissime. Sed unum illi molestissimum fuit, quod non interrogatus est abs te, qua ratione desiperent. Non enim uult eos absque ratione desipere. Omnia, Laurenti, apud philosophantes ratione aliqua fulciuntur, ut etiam cum ratione insaniant. Ac dum sapienter uidentur desipere, certè insipide sapiant. At cur non ultrò ille uobis, tunc etiam non quaerentibus dementiae causam attulit? Quoniam solet Pythagoricorum more coram heroibus nihil interrogatus, nihil loqui. Esto igitur eum rogaueris, Laurenti, ego ita pro illo respondeo, quam libentissime. Soles saepe Medices dicere, Christum cruci affixum mira quadam operum uarietate, ob quam tum homo uicissim, tum Deus intuentibus apparebat, delirare daemones compulisse. Amicus quoque noster penè simili quadam diuersitate uertit homines in insaniam. Sed quomodo? Quatuor apud Pythagoram sunt sapientiae fontes. Quatuor apud hunc fontes insipientiae. Hic etsi nihil unquam assequitur, sequitur tamen, ut uides, omnia. Attalo duplo deterior: quia neque bene sua res agitur, neque belle. Ergo familiares sui quum uideant iugiter mutantem Prothea formas, alij chimaera hac perterriti, furore attoniti stolidiores euadunt: sunt etiam simiae quaedam, quae dum uersatilem eius uarietatem student penitus aemulari, uertigine occupantur, &cadunt. Neque desunt auiculae multae, quae dum noctuam hanc, siue bubonem palàm deludunt, clàm aucupio capiantur, &pereant. Habes, Laurenti, quadruplicem huius dementiae fontem. Quid igitur Apollo facies aduersus publicam hanc, ut ita dicam, urbis orbisque pestem? Nunquid sagittis hanc tuis, quasi Pythonem confodies? Nequaquam, ut aibitror. lam diu enim accepta lyra arcum &pharethram po suisti. Quid ergo? Lyrane carminibusque mulcebis? Neque id quidem. Non enim tanta hic opus est opera. Proinde malus hic maleficusque tam diu uidetur ob hoc solùm, quia eum stellae quaedam aspiciunt malignae. Age igitur, benignissime Phoebe, tuum hunc radijs tantum aspicetuis. Bonus subitò cunctis beneficusque uidebitur. Vale, atque Socraticam hanc ironiam aduersus Philosophorum aduersarios considera diligenter. Commendo tibi Angelum Politianum nostrum. Sua mittenda sunt ad suos. Marsilius Ficinus Petro Soderino, S. D.