# Opera omnia 737

Ficino, Opera omnia, 737. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/737
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/737

Verùm ne quid praeter literas ad te literarum nunc solum auidum forte mittam uel publicum, uel priuatum. Vale, Primo lanuarij. M. ccec. LXXVI. Tres sunt contemplationis Platonicae gradus. Marsilius Ficinus Laurentio Medici uiro Magnanimo, S. D. Ecreui Magnanime Laurenti antequam grande illud Platonicae Theologiae uolumen ederem tuo nomine dedicatum, in quo adhuc superest non nihil quod examinatione indigeat, edere si tibi placuerit argumentum. Non ut huiusmodi argumento quasi quodam Theologiae proludio exercitatus accedas, promptior ad ludendum, cum mihi uidearis ipsam ludi palmam penè iam consequutus. Sed ut hoc interim pigno re admonitus memineris, & meminisse me tibi debere, quod iam diu iure promiseram, & soluere quandoque uelle quod debere cognosco. Praesertim cum non tàm hoc ipsum debeam, quia promisi, quàm id promiserim, quia cuncta debebam. Tres uerò sunt praecipui contemplationis Platonicae gradus. Primus quidem à corpore per animam ascendit ad Deum Secundus autem consistit in Deo. Tertius denique ad animam corpusque descendit. Tres quoque gradus nostrum continet argumentum. Vbi ipsum uacillat fundamentum, quic quid superstruxeris corruet. Marsilius Ficinus Paulo Florentino sacerdoti egregio conphilosopho suo, S. D. Vaeris mi Paule quam ob causam ad te nihil scribam. Quia ubi sermo perpetu us nihil opus est literis. Tamdiu loquor mi Paule tecum, quàm diu mecum loquor, inquam, quia diligo. Non diligo, quia loquor. Quę aut epistolis, aut uer bis solum stat amicitia silentio cadit. Quae breui utilitate uel uoluptate contra hitur breui tempore dissipatur. Vbi ipsum uacillat fundamentum, quicquid superstruxeris corruet. Quamobrem indissolubilis est nostrae beniuolentiae nodus. Quem non leuis quaedam breuisue connectit causa, sed aeternae Philosophiae ulnae deuinciunt. Librum de prouidentia Dei, quem petis eo mittam tempore quo prouidit Deus me fore missurum. Liberè tamen mittam, quia & hoc ipsum prouidit missurum fore me libereVbi feruet charitas, ibi Deus lucet, ibi gratia emicat. Marsilius Ficinus Alberto Parisio doctrina moribusque praeclaro, S. D. EVS ipse charitas est, qui manet in charitate, in Deo manet, & Deus in eoHaec Deus omnipotens diuino loannis Euangelistae cecinit ore. Vbi igitur potissimum feruet charitas, cùm Deus illic praecipuè luceat, nimirum splendo gratiae gratiaque splendoris effulget. Cùm uero nihil unquam mihi gratius fue tit, quàm illic esse ubi huiusmodi gratia fulget, certè in corde tuo iamdiu coruiuitme. um. Vt autem ubi cormeum amando uiuit, ibi uiuat, & mens disputando, accipe hodie in libro quem mitto mentem amice meam, de fide speque diuina pro uiribus disputantem. Meritò fidei speique uehiculum cum ad charitatem uehere soleat, quod tàm Philosophi, quàm Theologi arbitrantur, mentem nunc meam ad mentem aduehit tuam, tùm charitate flagrantem, tùm gratia refulgentem: Aaa Omnia Omnia mundi bona illi mala sunt, qui immundus uiuit in mundo. Marsilius Ficinus hominum generi, S. D.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
