Latin
738.5 to 738.7
Ficino, Opera omnia 738.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Medicinae ars &experientia docet fel nul la ex re magis fieri, quàm ex melle. Quantò dulciora sunt alimenta, tantò bilem creant amariorem. Cur natura institutum est, ut profusè ridendo, saepe lachrymaremur? Lachrymando autem minimè rideremus? nisi ut admoneremur ueriorem in sensibus dolorem esse quàm uoluptatem. Siquidem dolor in uoluptate potius, quàm uoluptas in dolore sentitur. Si tibi placere desideras da operam ut non uulgò, sed ut sapienti imò sa pientiae placeas, tibi ipse displiceas, necesse erit, si cui piam praeter rationem placere uolueris. Si prudenter uiuere, memento eam bonorum malorumque uicissitudinem esse, us neque bonam haec absque timore suscipi, neque mala sine spe debeant sustineri. Bonis ergo moderatè gaudendum, malis autem moderatius est dolendum. Ex praeteritis disce prae sentia. In praesentibus quantum potes circumspice singula. Ex singulis prospice finem. Neque praesentia siue dicenda, siue agenda unquam aggrediaris, nisi pro uiribus sutura prospexeris. Neque agas dicánsue quicquam cuius nequeas rationem probabilem redre. Denique cum in singulis Deo te suppliciter commendaueris, atque singula tàm rationis examine, quàm prudentum consilio feceris, &mente tranquilla uiue, &quicquid sequitur in melius accipe. Quod gratis accepistis gratis date. Marsilius Ficinus Francisco Marescalco dilecto conphisosopho suo. S. D. Vid nam ambigis Marescalce, utrum librum meum de diuina gratia disputantem gratis tibi dederim necne? Non sumus, mi Francisce, Samaritani, sicut accepimus sic &dedimus. Muneris huius pretium quidem sit, ut tibi sit gratum, fructus, autem ut ego ac tu diuinae gratiae grati simus.