Latin
74.1 to 74.4
Ficino, Opera omnia 74.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Quid temetipsam censura circumuenis? Si damnas, cur non &inquiris? Si non inquiris, cur non &absoluis. Rumorem quoque uanum aduersum Christianorum mores exortum, subtilissime confutat, monstratque, non de crimine ullo, sed de nomine sectae aduersum Chri stianos actum fuisse. Atque ut aliâs diximus, similiter conquestus est Serenus Grani us in Epistola ad Adrianum. Vnde Adrianus scripsit ad Minutium Fundanum proconsu lem Asiae, ne permitteret Christianos innoxios homines perturbari, calumniatoribusque illorum occasionem latrocinandi concedi. Epistolam Adriani integram, Eusebius noster adducit. Mellitus Sardensis Episcopus ad Imperatorem Antoninum Verum, librum pro nostra religione scripsit, in quo refert edictum Antonini ad Asiaticos reprehendentis eos, quod cultum immortalis Dei, quem Christiani colant, perturbent, usque ad mortem Christianos persequentes. Addit in eodem edicta, plurimos ex Prouineijs iudices super ijs ad patrem suum scripsisse olim, atque nuper ad se quam plurimos denique statuere se quod &pater statuerat, hoc est, ne quis Christianos ob hoc duntaxat, quod Christiani uint, insequatur, nisi fortè arguantur aliquid aduersum Romani regni statum moliri. Ar bitror Antoninum ob hoc etiam timuisse Christum, quod frater eius M. Aurelius scripsit, cum exercitus eius apud Germanos siti periclitaretur, orationibus quorundam militum Christianorum à Deo impetrasse, subito contra omnium snes largissimos imbres, quib. &suorum sedata sitis, &hostes ob fulminum impetum effugati, atque ob insignis facti miraculum eam legionem mutato nomine fulmineam appellauit. Haec scribit Apol linaris atque Tertullianus. Addit Tertullianus Marci Imperatoris extare Epistolas, quibus apertius de ijs indicetur, Eusebius adiungit, miraculum hoc ab historicis quoque Gen tilium fuisse relatum, sed quod Christianorum orationibu. factum fuerit praetermissum. Calamitas igitur Christianorum uel ex imperito uulgo, uel ex impijs principibus maxi me contingebat, quorum princeps fuit Nero. Suetonius afflictos fuisse à Nerone Chri stianos narrat, ob hoc duntaxat quod nouam religionem introducerent, &ut ipse ait, ma leficam, id est magicam, miracula enim multi uidentes, daemonibus, quod Dei erat attri buebant. Sed infinita ueritas atque bonitas, ueritatem suam ex mendacijs hostium decla rauit, &mala hominum conuertit in bonum, permittit quoque usque ad mundi finem sanctorum suorum coetum, uel ab Haereticis, uel ab hostibus agitari.