# Opera omnia 74.5-7

Ficino, Opera omnia, 74.5 to 74.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/74.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/74.5

Non cogit ad salutem Deus homines, quos ab initio liberos procreauit, sed assiduis inspirationibus singulos allicit, quod si qui ad eum accesserint, hos durat laboribus, exercet aduersitatibus, & ue lut igne aurum, sic animum probat difficultate, qui si usque ad finem perseuerauerint, tan quam igne aurum, sic tandem diuinolumine feliciter corruscabit. Quod sacrae Cristianorum literae uitiatae non sint. Cap. XXXVI. Ahumethes primos illos Christianos ualde probat, confiteturque doctrinam Christianam, id est, Euangelistarum, Apostolorumque libros ab ipso Deo authoritatem mirabilem accepisse, ac Testamento ueteri anteponit. Sed hos liAbros ait post Apostolos à Christianis fuisse corruptos, totumque id machinatus est homo tàm callidus, quàm bellicosus, quoniam asserit se Christo apertissimis uer bis fuisse promissum, qui in Euangelio dixit. Praedico uobis post me uenturum esse quen dam Dei nuntium nomine Mahumethem, illum uidelicet spiritus ueritatis, qui docebit uos omnia. Principio machinatio huiusmodi, etsi apud brutos, imbellesque homines (tales enim Mahumethenses sunt) tam ui, quàm dolo locum habuit, tamen apud magnos, prudentesque uiros, nimium ridicula est. Nam ante Mahumethis aduentum nulla causa erat, ob etat, ob quam Mahum ethis nomen potius, quàm Pilati, uel ludae, uel Antichristi, uel etiam Diaboli Euangelio subtrahere debuissent. Post autem Mahumethis aduentum, ipse Mahumethes potius cultus fuisset ab ijs qui Euangelium colebant, quàm nomen eius ablatum. Sed ipse falsò nomen suum subiungi uoluit, ubi apud loannem Christus opiritum sanctum promittit, cuius infusio Apostolis ipsius non multo pòst lesum ad re lurrectionem promittebatur, non pòst autem annos sexcentos Arabibus.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
