# Opera omnia 740

Ficino, Opera omnia, 740. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/740
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/740

Moestitię ue rò rristitiaeque tiriacam, suaue clarumque uinum. Cuius uim numinum uiribus esculapius aequat. Ingenium quoque ac uires temperato uini calore foueri mi rificè Plato noster asseruit. Sed ne, sicut Homerus, uini laudibus arguar, Baccho dimisso ad Cererem iam confugio, hortorumque custodem. Pingues Sardanapa liunctasque nimium dapes nequaquam desideramus. Nolumus ullo pacto Pythagoricis frugibus & oleribus pomisque carere. Nulla enim facilior mensa, nulla felicior ea, quam natura uobis largissima praeparat. Modus condimentumque conuinij. YTparcum omnino conuiuium haud ualde laudamus, ita luxuriosum penitum detestamur, hoc enim commori est potius quàm conuiuere. Lautum splendidumque ad summum non requirimus, ne seruilis difficultas insit, ubi facilem quae rimus libertatem. Mundum certè defideramus & purum: Immundum horremus & sordidum. Denique nequid apud nos insipidum sit uel insulsum, nequid sordidum uel obscurum, omnia ingenij sale condiri debent ac mentis morumque radijs illustrari, ut quemadmodum de coena Platonis Zenocratisque dictum est, conuiuium nostrum postriduum longius suauiusque redoleat. Authoritas conuiuij à Philosophia, coelo, Deo. Iquis autem forte miretur, quòd usque adeò conuiuium celebremus, meminisse debet idem fecisse Platonem, Zenophontem, Varronem, Iulianum quoque & Apu ldum. Macrobiumque Platonicum. Nónne Themistocles, Socrates, Empedocles, S alijque Philosophi permulti conuiuia frequentabant? Nónne apud priscos heromnes & coelicose saepè discumbunt. Aether quoque lacteum habet orbem. Liberique patris craterem, habei & amphoram, cancrumque & pisces & aues, agnum quoque & capreolum, & iuuencum. Mitto qualia Mahumetes conuiuia beatis polliceatur. At quis nesciat Chri stum uitae magistrum conuiuijs frequenter interfuisse? Primum illic ostendisse miraculum, quando aquam uinum dicitur reddidisse? Praeterea in summa illa concione paucis panibus piscibusque plura hominum millia satiasse? Quidnam aliud fauus mellis sibi uult? quid assi pisces? quid fractio panis? an non in coena discipulis praecipua diuinarum rerum mysteria cecinit? Huc tendit & mirabile illud Eucharistiae sacramentum. Huc etiam quaecunque de cibis poculisque diuinis in sacris Hebraeorum Christianorumque literis saepe leguntur. Quorsum haec de conuiuio tàm multa? Vt uidelicet qui seorsum ab alterutro non sine molestia uiuimus, unà iucundissime conuiuamus. Meminerimusque uerum hominis alimentum, non tàm plantam bestiamque esse quàm hominem. Alimentum quoque hominis integrum non tàm hominem esse quam Deum. Cuius nectare & Ambrosia duntaxat humana sitis & fames continuè excitatur & crescit, ac tandem tàm mirabiliter feliciterque impletur, ut illic solum summa sit semper cum summa saturitate uoluptas. Vale feliciter unà cum felicissimo senatu uestro Bernharoe clarissime, academia omnis millies se tibi commendat. Tu uerò obscuram Lunam nostram lucenti Phoebo iterum iterumque commenda. LIB. III. Quam gratus aspectus amici, quàm necessarius, quàm uoluntarius amor. Marsilius Ficinus loanni Caualcanti amico unico. S. D.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
