Latin
743
Ficino, Opera omnia 743-3
Unproofread scanNot analysed yet
quod est alterius gratia diligendum, atque contra, ob aliud diligere, quod sui ipsius gratia est amandum. Quid turpissimum? Odisse quem amaueras. In hoc ualde delinqui mus, quòd cum caetera quamuis laeuia non nisi graui causa compulsi relinquemus, ami cum tamen thesaurum preciosissimum sępè leuissima quaque causa inducti &deserimus &insequimur. lubet Pythagoras ne facile amicum quauis de causa amittamus, imò feramus quoad possumus, possumus autem donec relinquere omnino inuiti cogamur. Grauis qui dem uidetur iactura pecuniarum, hominum uerò grauissima. Nihil in rebus humanis uel rarius acquiritur, uel preciosius possidetur, uel infelicius periculosiusque amittitur, quàm amicus. Parum illi credendum est, qui nimis credit. Marsilius Ficinus Francisco Saluiato Archiepiscopo Pisano, S. D. Ater uenerande, quaeris, quare nonnullis qui apud nos uersantur, parum credam? Quia hi, uenerande pater, nimis credunt. Diuersa ualde in hoc est diligendi ratio