# Opera omnia 743-4

Ficino, Opera omnia, 743. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/743-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/743-4

atque confidendi, quòd facilè quidem hunc amamus multum, qui facilè multum amat. Vix autem fidem huic adh bemus, qui cuiuis uel homini uel iudicio propere pręstat fidem. Quemadmodum ocius cadit qui mouetur ocius, sic facile fallitur qui cre dit facile. Sed quam temerarium & periculosum est, subitò uel cuius libet authoritati atque uerbis, uel tenui cuidam indicio nimis credere, tàm periculosum irrationabileque uidetur probabilem rationem absque certiore alia ratione respuere. Tam denique impium, nefarium, miserabile, nolle absque rationis assertione credere Deo. Deus siquidem ipsa ratio est, nia il autem opus esse uidetur ratione alia qua ipsi rationi prorsus assentiamur. De officijs. Marsilius Ficinus de Cherubino Quarqualio uiro doctissimo, S. D. Tsi nonnunquam minus fortasse officiosus sum quam deceat. quemadmodum solent, qui Philosophię studijs occupantur, nequeo tamen in pręsentia me contine re, quin ad uirum omnium officiosissimum aliquid de officio scribam. Si quantum Cipse in agendo, tantum ego in disputando essem officiosus, neque Panetij subtilitas, nac iure, neque copia Ciceronis, desideraretur. Agam igitur pingui Minerua, quandoquidem nunc aliter nequeo. Atque ut officio meo aliquando fungar, ad amicum omnium officiosissimum, omnium officia mittam.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
