Latin
745.1 to 745.4
Ficino, Opera omnia 745.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Adolescens, curet ut sit similis, credat se posse senescere, seniores honoret. Indigenae officium est, patriam ut patris patrem matrisque matrem colere, &quando cum peregrinis aliquid est agendum, se quandoque peregrinaturum existimare. Incolae &peregrini, scire se solum esse, honorare omnes, aliena uix attingere, non tractare. Fortunatus, sciat bo na fortunae, soli bono esse bona, ac sereno aëri succedere pluuias. Infortunatus cogitet mala fortunae, soli malo esse mala, ac post dies pluuios serenos expectet. Videmus enim uer arboribus folia reddere, quae abstulit hyems. Homo, consideret, cum nun quam in terrenis contentus uiuere possit, se coeli quidem ciuem esse, incolam uerò terrae, ut annitatur, nihil cogitare uel loqui uel agere, quod minus decere uideatur coelestis patriae ciuem. Nunquam ad insima cadit, qui constitutus in summo ´ &clementer prospicit infima. Marsilius Ficinus lacobo Cardinali Papiensi. Vm epistolam quandam de officijs philosophicam ad Cherubinum nostrum QuarA qualium scriberem, Cherubinus ipse uir apprime officiosus mihi supra caput asti tit improuisus. Ecce nuncius salutaris, uenerande pater, Marsilium sacro nomine tuo iu bet iterum iterumque saluere. Nuncius tuus hodie nos tam bonis auspicijs salutauit, ut non modo futuram nunciauerit salutem, &dederit. Salue igiturô mea salus, salue semper sub sempiterno authore salutis Deo. Videris tu quidem mihi &oculis Argum, &Lyncem uisu, (ut ita dixerim) superare, qui tàm sublimis ipse tàm procul Marsilium prospexeris, tàm humilem tàm pusillum. Vtinam uenerande pater ut clare ipse cernis, ita me quoque cla rum uideres. Sic ego tàm cunctis notus essem quam cuncta tibi nota. Sed ut clarum me &ipse &quiuis alius uideat, respice precor propitius, ut coepisti. Siquidem tradunt Astrologi, benigno quodam astri salutaris aspectu fortunatos nasci homines &claros euadere. Quid autem beneficio tanto gratiae referam? aliud in praesentia nihil habeo, nisi ut pòst officia singulorum à me gradatim pro ingenij facultate descripta hoc adijciam. Marsilij quoque Ficini officium est, Papiensem Cardinalem tanquam gratiarum templum ardenter amare, tanquam Musarum fontem singulariter uenerari. Atque ego hoc uno officio functus, ita demum officia me officiosissime tractauisse putabo.