Latin
746
Ficino, Opera omnia 746-2
Unproofread scanNot analysed yet
tamen nunc tibi dono munusculum, hoc autem est uolumen à me nuper de pia fide compositum. Non quod existimem uel pijs huic opus esse uerbis, qui pijs abundat operibus, uel huiusmodi mea fide, ei uiro qui scientia pollet. Sed ne ubi de fide pietateque dissero minus ipse fidus piusque uidear, si minus interim pij ac fidi amici meminero. XIII. Februarij. M. CCCC. LXXVI. Pios pla decent. Marsilius Ficinus &loan. Caualcan Amerigo Corsino literis &moribus ornatissimo, TIttimus ad te, amice noster, fide fidelior, nostrum de pia fide uolumen. Non quod arbitremur eum uirum, qui fide ipsa charitateque excellt huiusmodi disputationibus indigere, sed ut in hoc libro tanquam speculo quodam pulchei Bimum fidei tuae charitatis que uultum iucundissime speculens. Si perspicuè cerneremus, quàm turpis, &quam aeger sit prauus animus, non peccaremus, Marsilius Ficinus luliano Medici uiro Magnanimo, S. D. Eministi, Iuliane dulcissime, dum unà praeterita nocte uigilaremus, casu quò