# Opera omnia 747-2

Ficino, Opera omnia, 747. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/747-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/747-2

non alienos quidem agros colat. proprios autem negligat, absque dubio stultissimus & miserrimus ab omnibus iudicabitur. Ergo dementes nimium sunt illae mentes & miserae, quae omnem in hoc operam suam semper impendunt, ut corpus atque externa quàm optime ornatissimaque se habeant ut autem bonae ipsae ornatęque sint, peni tus negligunt. O quàm malus est homo, cui canis & equus melior est quàm animus, ô quàm deformis, cui calceus quantum in se est, pulchsior est quam animus. Nihil huic reuera bonum est, uel pulchrum, apud quem cuncta praeter ipsum, id est, praeteranimum, bona uidentur & pulchra si huius ornatissimas aedes Philosophus aliquis Cynicus ingrediatur ac necessitate quadam expuere compellatur, certè in eius faciem excreabit, quia uidelicet singula ibi munda ornataque uideat praeter ipsum. NihIpauperius & inanius il lo cuius horrea quidem plena sunt, animus uerò uacuus. Solemus illos, qui extra mentem positi sint, appellare dementes. Quo autem pacto in demente sit animus, qui iamdudum est in patinis non intelligo. Dic precor, ô mens infelix, quàm alienorum curiosa, tàm neggligens propriorum, dic, inquam, cui nam hominum cuncta sana sunt, nisi sano? Curigitur extra te demens tàm anxiem huc & illuc oberras, atque tantum & tàm frustra laboras.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
