Latin
749.1 to 749.4
Ficino, Opera omnia 749.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Qui uel ridiculum fortunae fletum unà cum Democrito ridet, uel flebilem eiusdem risum cum Heraclito deflet, prudens ab Hippocrate censetur. Qui puerilem fortunae ludum cum Socrate calcat, sapiens &diuinus ab Apolline iudicatur. Denique qui cum Ae nea in rebus aduersis, solus cum Aenea rebus se seruat secundis, serenos post pluuiam suspicit dies, ac tandem optata potitur Italia? Igitur mi Aenea, ne cede malis, sed contra audentior ito. Quicquid igitur, superanda omnis fortuna ferendo. Vale laetior mi Aenea. Tot enim aliquando bonis gaudebis in portu securus, quot mari fortiter superasti procellas. Animus mortalibus non impletur, quoniam aeterna requirit. Marsilius Ficinus Laurentio Medici uiro Magnanimo, S. D. Itibi nunc quadragesimalem declamatiunculam quandam recitauero, Laurenti, quam hac aurora mea mihi mens declamauit, en quid erit pretij? Forsitan ut tan tum tibi meis ineptijs risum in praesentia moueam, quantum declamatores aptissimi uulgo lachrymas his diebus excutiunt. Recitabo tamen ut mihi quidem uideor Laurenti. Scio enim insignem pietate uirum, quamuis forte pietatis uerba nonnunquam quodammodo ridere possit, pietatem tamen ipsam reuera deridere non posse. Qui sitit, Marsili, uinum, sitim, ut uides, extinguit uino. Atque magis si duas hauserit pateras quam si unam. Huic imago uini uel uidenti, uel cogitanti incitat, non sedat sitim. Imaginis enim est allicere, substantiae pascere. Tantum igitur imago uini alit sitim, quantum uinum ipsum alit hominem sitibundum. Quod quidem poena nobis indicat Tantali, imò uerò poena nostra nobis, Tantali enim sumus omnes. Sitimus quidem bo na omnes uera, omnes insomnia bibimua. Dum uerò letales lethei flumnis undas faucibus plenis ingurgitamus, interea umbratilem quandam nectaris &Ambrosiae gustu lam summis labris fere iam lambimus. Vnde miseros continuò Tantalos sitis exurit an hela. Si qualia mens capit, talibus potiremur? certè potiundo uel omnino, uel maxima ex parte aliquando animus impleretur. Quoniam uerò quantò magis mortalibus ubique potimur, tantò magis animi appetitus accenditur, satis constat mentem non morta lia, quae aeternorum imagines sunt, sed aeterna requirere. Ideoque aeternam esse non cadu cam, quandoquidem uerùm eius alimentum est aeternum.