Latin
75.1 to 75.4
Ficino, Opera omnia 75.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
est libros diuersis linguis, locis, temporibus, editos, tam latè subito sparsos, tam frequen tatos, prorsus adulterare. Cur Haereticorum sectae diuersę diuersas expositiones potius quàm textus uarios adducebant. Audiuimus à plurib. Aethiopibus, &illis quidem lite ratis, similia omnino apud illos sacra uolumina nostra in Barbaris literis, atque apud Gre cos, Latinosque existere. Scribit Richoldus Ebron Theologus, se in Asia omnino eosde textus apud Iacobianos, Nestorianosque Christianos haereticos, atque apud nos legisse. Proinde ipsum testamentum uetus rectum à Christianis seruari patet. Quia cum translationes multas habeamus &ante Christum, &post Christum editas, partim liberiores, utputa quae à ludaeis ipsis factae fuerint, partim ad uerbum obseruatas, maximè à Hiero nymo, ubique tamen praecipua, imò omnia lesu Christi mysteria fermè similiter reperiuntur. Et translatio Hieronymi ad uerbum facta ab omnibus. Iudaeis tanquam uera admissa est, &ipsa quidem ad lesum confirmandum sufficientissima. Verissima etiam illa, quae à uobus &septuaginta ludaeis ante Christum edita est, &apud Graecos, Latinosque, &Barbaros Christianos similis extat, cuius prima illa exemplaria, &Hebraica, &Graeca ertullianus etiam temporib. suis apud Serapium in Ptolemaei bibliothecis asserit extitisse. Neque ab Apostolis eorumque successoribus translatio huiusmodi olim uitiata fuit, tum quia difficile erat longe diuulgatos, &ita seruatos codices uitiare, tum quia omnino stultum est credere, tot tantosque uiros testimonia ludaeorum adulterasse ad lesum occisum uiuificandum, seipsos uero perdendos. Denique frequentes obiectiones, &calum niae insidiaeque undique Christianis illatae, altercationesque saepius repetitae admonuerunt Christianos, rectum scripturarum seruare tenorem. Quod si quis unquam à Mahumethensibus audiuerit aliquid, ad Mahumethem pertinens testamento ueteri fuisse subtractum, respondeat nullo unquam pacto ludaeos cum Christianis ad hoc agendum conuenire potuisse. Testamentum autem uetus, neque apud ludaeos, neque apud Christianos Mahumethensibus quicquam fauet. Sed ut ad nouum redeam Testamentum, hoc ipsum esse syncerum, constat ex Apostolorum discipulis, discipulorumque successoribus, qui &operibus, &scriptis de textus synceritate testimonia perhibent.