# Opera omnia 75.5-6

Ficino, Opera omnia, 75.5 to 75.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/75.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/75.5

Constat etiam ex antiquissimis concilijs saepè constitutis, ubi ad decem doctissimorum uirorum millibus, qui circumferebantur codices ex amussim exanimabantur, unde nihil unquam admislum est ab Ecclesia absque examine saeuerissimo. Garrit praeterea Mahumethes successores Apostolorum partem illam Euangelijs addidisse, puta, quod homo ille lesus summus esset Deus & uerè mortuus. Primo quidem hoc in scriptis Apostolorum, Euange listarumque tam saepe, & eo ordine, eaque similitudine connexum est, ut nullo modo esse queat adiunctum. Deinde nihil aut difficilius persuadetur, quàm quod homo sit summus Deus, aut dissonantius proferri uidetur, quàm quod uerus Deus sit, & uerè mortuus. Nunquid igitur hoc adiunxerunt, ut facilius quod praedicabatur, persuaderent? nihil fermè, hoc scilicet excepto, ab his dicebatur, quod aut perfidos ludaeos turbaret, qui Dei, hominisque coniunctionem illam non capiebant, aut Romanos offenderet rerum dominos, qui prohibuerant quenquam absque senatus authoritate Deum cognomina. ri, multosque uolebant Deos, neque illos quidem summos, lesum uerò & summum & solum, Chriitiani absque senatus approbatione uocabant, atque sciebant ob hoc duntaxat se arduam omnino prouinciam ingressos, apud ludaeos Gentilesque ualde periclitari. Quam obrem quod additum Mahumethes inquit. Minimè omnium uidetur adiunctum, sed uirtute nimium simpliciterque ab initio positum.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
