Latin
752.1 to 752.3
Ficino, Opera omnia 752.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Memento praeterea, apud nos non expressores librorum esse, sed oppressores. Verùm qualiscunque sit, quando quidem nihil est in re amata, quod amanti non placeat, amatori suo Guasconio satis formosa diuesque uidebitur, xX. Maij. M. cecc. LXXVI. Florentiae. Quae reuera sunt bona, quò maiora sunt eò etiam meliora. Marsilius Ficinus Laurentio Bonincontro Astronomo &poëtae. S. D. ici non posset quanta in legendis tuis literis uoluptate affectus fuerim, clarissime Laurenti. in ijs autem nihil equidem minus accuso, quam quod ipse magis excusas. Verùm quid dixi modo, mi Laurenti? Imò uerò accuso nihil, ubi mihi singula summopere placent. Ergo ut rectius loquar, nihil in tuis literis mihi placet magis, quàm quod tu maximè suspicaris mihi minus forte placere Prolixitatem, inquam amice tuam, imò sobrietatem. Quę enim reuera sunt bona quo maiora sunt, eo etiam meliora. Defers ad nos iudicium inter numina tria grauissimum, inter prouidentiam uidelicet, &fatum, &libertatem. Audisti ad Paridem quodam iudicium inter tres Deas fuisse delatum. Ego autem discrimine tanto offendere numina nolim. Manet alta mente repostum iudicium Paridis spretaeque iniuria formae. Forte uerò nihil amplius superest pericli. Videris ipse cautissimam de ijs tulisse sententiam. Non enim inepte, ut nonnulli consueuerunt, seiunxisti numina, sed inuicem aptissimè coniunxisti. Sententiam uerò tuam latius in libro de Astrologis confirmamus. Non possunt plures in ea re inuicem firmiter copulari, quae ipsa mutabilis est atque diuersa. Marsilius Ficinus Locterio Neronio conphilo sopho. S. D. Mplector equidem summo quodam gaudio doctas, Lecteri, piasque literas tuas, in parte praesertim ubi tu me in eo bono quod cuncta complectitur benigne con plecteris. Legisti saepenumero Peripateticum illud. Quaecunque cuidam tertio Aeadem sunt, inuicem quoque sunt eadem. Hoc autem tunc solum mihi uidetur impleri, cum tertium illud sibimet est penitus idem, hoc est, indiuiduum simplexque &permanens.