# Opera omnia 752.4-6

Ficino, Opera omnia, 752.4 to 752.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/752.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/752.4

Alioquin non posset, quae ad ipsum recurrunt compulate inuicem prorsus atque firmare. Sed manifesto explicemus exemplo quod uolumus. Lineae quam diu in centro indiuiduo & immobili permanent, singulae tum in se ipsis indiuiduae immobilesque consistunt, tum inter se inuicem uel eaedem penitus, uel coniunctae. At cum à centro ad circum ferentiam diuiduam & mobilem inexplicantur, magis gradatim magisque tum singulae in scipsis diuisae mutabilesque euadunt, tum inuicem disiunctae redduntur, quo si uicissim ab ipsa circumferentia in centrum denuò replicentur, continuò unitatem stabilitatemque oriorem recipere uidebuntur. In centro quidem Deum, in circumferentia uerò coelum & elementa, in lineis denique animas mentesque considerare debemus. Ergo quid falsa quotidie uulgus beniuolentia gloriatur? Hic quidem totus iamdiu sum tuus, inquit, iste uicissim semper, inquit, tuus ero, ille rursus audet dicere ego ac tu unum prorsus idemque sumus. O quam falsi sunt homines, quàm fallaces. Nempe dum ipsi à stabili Dei unitate cadentes in mundi machinam mutabilem multiplicemque, diuisibilem sese prorsus immergunt, ideoque stabilitatem unitatemque in seipsis non retinent naturalem, interim tamen quod amisere dementes, quod miseri perdiderunt, tàm impudenter, quam imprudenter alijs pollicentur. Desinant igitur profiteri, se inuicem mutua quadam beniuolentia, idem prorsus & fieri, & manere, quàm diu & ipsi in se qui diligunt, non sunt tales quales alijs praestare se iactant, & in ea re diligunt, quae etiam non est talis, non colligit unquam, non sistit animos sibi ipsis & alijs, nisi unitas ipsa simplex immobilisque aeternitas, quae ma ximè cuncta complectitur, utpote quae sua sunt maximè.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
