# Opera omnia 753.1-4

Ficino, Opera omnia, 753.1 to 753.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/753.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/753.1

Marsilius Ficinus Florentinus Bernhardo Bembo Veneto equiti clarissimo. Voniam coelestis hominum pater statuit patriam nostram fore coelum, idcirco dum terram incolimus regionem à nostra patria remotissimam, contenti aliquando esse non possumus, sors autem huiusmodi non tantum hominibus, uerùm etiam cunctis omnino rebus creatis est communis, ut nusquam praeter quàm in propria origine quietem agant. Atque quietis gratia conentur illic finem ponere, unde principium habuerunt, sic aqua terraque ad imam descendunt, alta petit ignis & aër. sic talpae atque similia terrae aluo se occulunt. Caetera quàm plurima calcant terrae dorsum. Pisces aqua nati, aqua natant. Hominum uerò animi communi quodam naturalique instinctu continue coelum appetunt, atque ulterius coeli regem, unde creantur. Quoniam uerò appetitio ad Deum naturalis à Deo nobis infusa inanis esse non debet, ne summa ratio quę nihil frustra facit, fru stra eam nobis infuderit, sequitur esse mentes hominum sempiternas, ut ad sempiternum diuinumque bonum natura desideratum quandoque ualeant peruenire. Ex his quae diximus sequitur, ut animi quandoquidem neque terrenis unquam alimentis implentur, neque dum terrena ingurgitant coelestibus uesci dapibus possunt, hac in ui ta nitantur coeli regi quandoque pro uiribus adhaerere. Tantò enim minus amaris inficiuntur terrae saporibus magisque dulcibus reficiuntur coeli liquoribus, quantò auidius ad super coelestem dulcedinis fontem afficiuntur. Quantò propinquius accedimus ad mun di dominum, tantò longius à mundana seruitute discedimus. Caeterùm sicut in patria haeremus illi, uidendo atque gaudendo, sic extra pattiam amanpo prorsus & adorendo. Quamobrem non reperitur usquam contra terrenos moibos medicina sufficiens, praeteramorem cultumque diuinum. Neque id quidem iniuria. Nempe in quolibet morbo quando medicina mali humoris non superat qualitatem, conuertitur in humorem turbat corpus, minuit uires, pondus his auget. Cùm igitur infirmitas omnis aduersitasque nostra sit corporalis atque mundana, proculdubio frustra laborat quisquis eiusmodi malo corporeis mundanisque medicinis succurrere tentat. Fortiore admodum mihi crede hic opus est medicina, medicina dico, quae & spiritalis sit & super mundum, quo corporales mum, danosque morbos expellere ualeat.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
