# Opera omnia 753.5-8

Ficino, Opera omnia, 753.5 to 753.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/753.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/753.5

Sic hoc solum languore laboraremus aut illo, fortè hic nobis medicus sufficeret aut ille. Sed pestis nostra est omne malum. Ergo tiriaca nobis est omne bonum. Morbus noster est inexplebilis appetitus, & continua perturbatio, medicus ergo nobis est immensum bonum & aeterna tranquillitas. Si quis neget medicinam nostram esse uerum Dei cultum, huic nullum malorum superest remedium, spesque omnis sanitatis adimitur. Qui autem reuera diuinis confidit remedijs, conualescit protinus ut confidit. eno Non quid quisque, sed quo animo det considerare debemus. Marsilius Ficinus Georgio Antonio Vespucio ciui optimo & doctissimo, S. D. zοilqso lus ini Ono tibi nostrum de uera pietate uolumen, non ut insignem pietate uirum instruam ad pietatem, sed quia uno hoc munere puto magis, quam cunctis diipu rationibus meis ipsi me pietati satisfacturum, satisfaciam quoque pio amico meo, ut arbitror, qui cum pio semper affectu ferueat, affectum ipsum in cunctis me titur potius quam effectum. Scit enim reuera in rebus externis nihil esse magnum. Nihil rursus in affectu magno esse non magnum: Scit etiam nihil unquam ab eo magnum da ri, qui nil unquam dare majus uoluit, quàm quod deditur. Nihil contra ab eo dari paruum, cui prae uoluntate maioris quicquid largitur est paruum. Scit denique, non tàm manum, quàm corlargientis aspiciendum. Et quantum alter tribuere cupit, tantum alterum debere fatetur. Nam & si non manu statim, animo tamen acceptum à nobis est, cum primum nobis innotuit quicquid amicus tradere concupiuit. Qui noua potest donare quotidie, nihil unquam largitur excellens, solus excellentissima dedit, cuinihil superesi denuo Bbb tribuendum, utendum, cùm semel seipsum secumque sua omnia dederit. Vt autem paucis comproiam, aut nihil donamus, aut omnia. Qui rem nobis aliquam dat, non animum, his donum offert, sed uel commendat depositum, uel emit nos, uel forsan aucupatur ò uerò cuncta largitur, qui mentem dat omnia possidentem. Vale. Quàm turpe est amare pecunias, tàm honestum amare hominem, tàm etiam necessas rium & beatum amare Deum.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
