Latin
LIBER IIII
Ficino, Opera omnia 754
Unproofread scanNot analysed yet
Marsilius Ficinus Petro Guicciardino literis &moribus ornatissimo. S. D. Vam turpe est amare pecunias, tàm honestum est amare hominem amore digusm 1simum. Nemo dubitat, modo unquam aliquid amet, quin amator seipsum sibi auferat atque dedat amato. Pecuniae hominem eam amantem accipere quidem possunt, reddere nequaquam. Hinc fit ut amator huiusmodi neque pecunias habeat neque seipsum. Qui autem amat hominem redamantem quantum dum amat sese alteri dedit, tantum se recepitdum redamatur. Imò uerò, ut rectius loquar, duplo magis, nempe duos hac ratione recipit animos, qui dederatunum. Rursus quàm honestum utileque uidetur diligere turum, beniuolentia dignum, tàm necessarium est atque beatum amare Deum, primam amoris pulchritudinisque originem, sine cuius calore nullus amare quicquam potest, sine cuius splendore nil potest amari. Vale felix, &commenda me patri tuo lacobo cius clatissimo. Calendis Martijs. M. CCCc. LXXVI. Florentiae. Qualis se quisque est, talia cuique sunt quae accipit. Marsilius Ficinus loanni Aurelio Ariminensi, &loanni Petro Cortusso S. D. Parauino conphilosophis suis On est malum in haec incidere, quae uulgo dicuntur, mala, nisi malis dignum