# Opera omnia 754

Ficino, Opera omnia, LIBER IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/754
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/754

Marsilius Ficinus Petro Guicciardino literis & moribus ornatissimo. S. D. Vam turpe est amare pecunias, tàm honestum est amare hominem amore digusm 1simum. Nemo dubitat, modo unquam aliquid amet, quin amator seipsum sibi auferat atque dedat amato. Pecuniae hominem eam amantem accipere quidem possunt, reddere nequaquam. Hinc fit ut amator huiusmodi neque pecunias habeat neque seipsum. Qui autem amat hominem redamantem quantum dum amat sese alteri dedit, tantum se recepitdum redamatur. Imò uerò, ut rectius loquar, duplo magis, nempe duos hac ratione recipit animos, qui dederatunum. Rursus quàm honestum utileque uidetur diligere turum, beniuolentia dignum, tàm necessarium est atque beatum amare Deum, primam amoris pulchritudinisque originem, sine cuius calore nullus amare quicquam potest, sine cuius splendore nil potest amari. Vale felix, & commenda me patri tuo lacobo cius clatissimo. Calendis Martijs. M. CCCc. LXXVI. Florentiae. Qualis se quisque est, talia cuique sunt quae accipit. Marsilius Ficinus loanni Aurelio Ariminensi, & loanni Petro Cortusso S. D. Parauino conphilosophis suis On est malum in haec incidere, quae uulgo dicuntur, mala, nisi malis dignum

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
