# Opera omnia 755

Ficino, Opera omnia, LIBER IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/755
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/755

Opponuntur felicibus angelis daemones infelices, signa coelestia signis, planetae planetis, elementis etiam elementa, plantae plantis, animalibus animalia. Opponuntur praeterea quieti motus, ha bitui uero priuatio, lumen tenebris, nigro lucidum atque album, silentio sonus, acutumque graui, foetido suaue dolens, insipido sa. sum, ut Peripatetici putant, acre amarumque dul ci, frigido calidum, humido siccum, leue graui, raro densum, leni asperum, molli denique durum. Opponitur fortuna fatumque corpori, corporis humores humoribus, membraque membris, corpus ipsum animae, rationi sensus, affectus affectui, uirtuti uitium, uitia uitijs, opinioni opinio, uotum denique uoto. Solae omnium uirtutes si usquam reperi antur, reuera iuuicem sunt concordes, ita ut qui unam consequitur assequatur & omnes. Res autem caeterę nulla alia in re inuicem magis, quàm in ipsa discordia sunt concordes. Ergo cui mirum sit continua inter se discordia genus hominum agitari? Omnia discordia componuntur, omnia discordia & ipsa sibi, & alijs opponuntur, ibi solum extrinsesecus omnia consonant, ubi intrinsecus nihil dissonat. nihil autem ibi dissonat intus, ubi uel syncera ueritas dominatur, uel ueritatis huiusmodi splendor exuberat, uel calor splen doris eiusmodi feruet. Primum quidem Deus est, secundùm contemplatio Dei, tertium amor cultusque Dei. Nec nobis mi Paces eam dare pacem possunt, quàm dare non potest mundus undique discordia plenus. Verùm ne forte dum de bello diutius disputo, bellum prolixiori disputatione oculis, auribusue tuis indixisse uidear. Vale. Idibus Aprilibus. M. CCCC. LXXVIII. Florentiae. Vt sortem in melius mutes, animae figuram in melius muta. Marsilius Ficinus hominum generi, S. D. Raecipuam mihi quaerenti hodie rationem qua homines tàm laboriosam in ter

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
