# Opera omnia 756.1-3

Ficino, Opera omnia, 756.1 to 756.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/756.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/756.1

Hinc heri dum iuncta esset Luna Soli, orta mihi est oratio quaedam ad diuinum Solem fortassia obscurior, sed tunc demum, ut spero, clarior euasura cum humanus Sol meus meam hanc suamque Lunam semel saltem oculorum suorum radios illustrauerit. Vale. ODOLqui hominum flammis corda omnia lustras. Nunquid mortalium nulli patere uis nimium, cum tamen omnibus omnium maximè pateas. O Sol iustitiae fons, Sol largitatis exemplar, quàm me uehementer accendis ut quaeram, tàm clare, tamque salubriter refulge quaerenti. An fortè subitò nimium impuris oculispurissimum ausus sum suspicere lumen. Phaëton forsitan hac in re fateor quodammodo fui, fui tamen & sum Phoebe tuus. Ergo calore me purga precor foueque tuo. Tantum salubri flamma po tes omnibus Phoebe mederi, quantum per omnia radios iaculari. Ego enim neque sicut lulianus ille & Platonicus & Christianus olim, sed apostata, Solem ipsum sine Sole cantaui. Neque charam, ut aiunt, sororem tuam unà cum Claudiano Proserpinam raptam ad inferos impie cecini, sed filium tuum potius Aesculapium quendam Tarsensem medicum animorum ad superos raptum unà cum Luca Hierotheo, Dionysio celebraui. Neque sicut Stesichorus & Homerus infelicem Helenae, id est, terrenae formae, rapinam, sed ut ueri Platonici solent beatissimum depinxi coelestis mentis ascensum. Neque uel instarnumeri passim Eleusina saera uulgaui. Vel tanquam Pherecides Syrus ab dita coelestium animorum terreno cuilibet patereci. Vel sicut Hipparcus Pythagoricus Delphica praeceptoris sancti mysteria iure communia paucissimis cunctis unquam feci communia. Vel Dionysij Syracusani more Apollineos Platonis sensus impuris uulgi sensibus reserare contendi. Non palàm locutus sum quae non licet homini soqui, non dedi sanctum canibus porcisue dilaniandum, sed Oedipi arcana tantum, ut mihi quidem uideor, quantum ipse uideram reuelaui. Dauis autem omnibus prorsus uelata dedi. Quid ergo posthac, quid potissimum Phoebe uis faciam. Mittes, ut arbitor, ad Ananiam me Damasum, quo & Saulum quondam misisti coecum, ubi uisum protinus recepit amissum. Ananias autem mihi fuerit opto alumnus ille Phoebe tuus Medices Laurus radijs olim tuis Orientibus ortus.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
