Latin
759.1 to 759.4
Ficino, Opera omnia 759.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
At qui per uniuersam uitam, huic se totum soli deuouerit, corpore quasi deposito, &liber ad ęthera perget, &humanam speciem superabit, factus Deus aetheris almiMarsilij Ficini Oratio de laudibus Medicinae. Hilosophi Pythagorici atque Platonici, qui à Mercurio Trismegisto Philosophię fonte manarunt, nihil aut inquiri, aut inueniri ab hominum mente ullo modo posse arbitrantur, absque eo principio à quo &ipsa mens, &ea insuper quae sint discenda proficiscuntur. Ideoque lumen esse uoluerunt ad inspicienda omnia eundem ipsum Deum a quo perfecta sunt omnia. Sicut enim oculorum scintilla colorum scintil las in ipso Solis lumine, tàm colorum, quàm oculorum authore discernit, ita ueridica mens rei cuiuslibet ueritatem in summa percipit ueritatis mentisque cuiusque procreatrice. Quapropter cum hodie &antiqua consuetudine, &iussu patrum inducti, de laudibus medicinae, quae ab Apolline descendisse dicitur, tractaturi simus, mentis aciem ad lu cem à tenebris conuertentes, ueri summique Apollinis radios suppliciter adoramus, ut salutari illius calore purgati, purgationis perfectionem laudesque, uel pro ipsius dignitate, uel saltem pro ingenij diribus prosequamur. Tria sunt, uiri praestantes, apud Philosophos praecipua, finis uidelicet origo atque materia, quibus cuiusque doctrinae perfectionem iudicare consueuerunt. Medicinae autem origo siue Hebraeos &Arabes sequaris, siue Graecos, Aegyptiosque Theologos ab ipsa diuinitate manauit. Nam Hebraei &Arabes primum humani generis parentem Adam eam diuino lumine sapientiam adeptum asserunt. Reliqui uerò Apollinem ab hominum Deorumque parente loue illam suscepisse uirtutem ad humani salutem generis tradidere, qui deinde idem Aesculapio reuelarit, a quo Podalirius &Machaon praestantes medici geniti fuerint. Multis deinde seculis Hippocrates Cous, quae à priscis obscuris inuoluta parabolis tradita fuerant eduxit in lucem, atque hi omnes quos hactenus memoraui in Deorum concilium ab uniuersa religione Gentilium relati fuisse dicuntur. Quid memorem Pythagoram, Empedoclem, Democritum, Dioclem, Caristium, Erasistratum, Proxagoram, Chrysippum, Erophylum, Serapionem, Apollonium, Glaciam, Heraclidem, Chemisonem, Plistonicum, Galenum. egregios praestantissimosque Graecorum Philosophorum, Platonem, atque Aristotelem? Quos omnes &Philosophos acutissimos extitisse, &plurimos in arte medendi libros edidisse comperimus. Quid Aegyptios omnium uetustissimos Gentium, quorum sacerdotes uniuersos praestantes fuisse medicos, Homerus, Euripides ac Plato testantur?