# Opera omnia 76.1-4

Ficino, Opera omnia, 76.1 to 76.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/76.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/76.1

At ipse uidetur omnino profunda Chri stianorum mysteria, quamuis ea legerit, nequaquam intellexisse. Vbi enim lesum legit esse Dei filium atque Deum, putat Christianos, Deos illic duos inducere, patrem uidelicet atque filium. Atque hunc in Alcorano binarium deorum numerorum detestatur, quod etiam à Christianis est alienum, Deum unum Patrem, Filium, Spiritumque putantibus. Ipse autem licet nesciat quo modo, tamen miraculis Christi commotus, ipsum Dei filium Deumque fatetur, ubi eum nominat Dei flatum, spiritumque, propriam Dei animam, uirtutem Dei, uerbum Dei, afflante Deo, ex uirgine perpetua natum. Praeterea, quotiens in cidit in Trinitatis nomen, homo tantae rei prorsus ignarus, Christianos falsò nimium, & ineptè calumniatur, quod tres Deos adorent, nesciens proprietates diuinarum distinguere personarum, ac simul seruare diuinae substantiae unitatem, ipse tamen ueritate co actus, Deum ubique in plurali numero de se loquentem inducit, quod & Moses obserua uerat, qui in Genesi Deo, modo singulare nomen uerbumque, modo plurale attribuit, cer tè unitatem substantiae in Deo seruans simul ac numerum personarum. Dixit Deus: faciamus hominem ad imaginem, & similitudinem nostram, atque alia multa etiam clariora. Sed audi quomodo loquentem Mahumethes Deum faciat Marię omnium mulierum optimae, & à nullo unquam tactae nostram animam insufflauimus, & illam filiumque suum manifestum miraculum posuimus. Item cum multos nuntios miserimus, misimus tandem Christum Mariae filium, cuius sectatores fideles mansueto, & constanti corde fuerunt. Ei nos Euangelium dedimus, ut per ipsum homines Dei amorem gratiamque asse querentur. Rursus, Christo multam contulimus bonitatem, eumque doctorum filijs Israel praeposuimus. Item, Christum ad diuinae legis complementum misimus, Christum Mariamque miraculum fecimus, optimumque ijs in Paradyso locum dedimus habitandum, ac saepe similiter. Quamobrem & si arrogans fuisse negari non potest, non minus ignorantiae quam arrogantiae uidetur esse culpandus. Multum enim suam arrogantiam tem perauit, cum dixit in Alcorano, se miracula neque fecisse, neque facturum, plurima ignorare, esse purum hominem, quamuis nuncium à Deo inspiratum, neque se dare posse ueniam peccatorum. Vetuit se inuocari, & adorari, confessus est insuper, esse in libris suis nonnulla, de quorum ueritate dubitari possit.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
