Latin
76.5 to 76.6
Ficino, Opera omnia 76.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Ex quo apparet ipsum ueritatis spiritum non fuisse, multum quoque Alcorani authoritati detraxit, cum inquit: Quicumque Deum unum adorans honestem uixerit, siue ludaeus, siue Christianus, siue Saracenus sit, misericordiam, salutemque à Deo consecuturum. Authoritatem uerò Euangelij manifestissimè confitetur, cum lumen, directionem, perfectionemque cognominat. Vnde &Mahumethis secta tores, eo concedente, fatentur nouo testamento accedente, ueteris testamenti ritus magna ex parte meritò cessauisse. Testamentum uetus nouumque eo pacto intelligunt, quo exposuit, mandauitque Mahumethes, qui se utriusque uerissimum interpretem esse asseuerauit, creationem mundi, Adae progeniem, historiam omnem Hebraicam probant, &Christi doctrinam. Expectant Antichristum fore pessimum hominem, quem à Christo occisum iri putant. Item corporum resurrectionem, ultimum iudicium, supplicia &prę mia sempiterna, Christum proximum Deo sedentem collocant. Mahumethenses Christi oratione, qua &nos, quotidiana utuntur ad Deum. Pater noster, &reliliqua. Sed ubi nos dicimus, &ne nos inducas, ipsi dicunt, Deus fuit &Deus erit, Mahumethes missus à Deo.