Latin
761
Ficino, Opera omnia 761
Unproofread scanNot analysed yet
Praestat malam ua etudinem bene ferre, quàm male bonam. Marsilius Ficinus Amicis suis, S. D. Vid totiens amici quaeritis quomodo ualeam? Interrogate potius nunquid deni que conualuerim. Caeteri siquidem ad hoc nati uidentur, ut bene ualerent. Ego autem contra ob hoc ipsum natus uideor, ut malè continue ualeam. Nam mihi imbecil litate quadam naturae datum est ab initio, ut nunquam diem integrum firmam corporis ualetudinem sim expertus. Sed largissimo quodam Dei munere inuidae natarae damna rependo, ut quam malem nonnulli bonam ualetudinem terunt, ferme tam bene ipse malam. Quantum ergo quid nam possessionis prosperae gratia naturae debent, tantum ego gratia usus ipsius debeo. Quando Deus ipse nostra firmitas est, infirmi undique esse non possumus. Tunc enim animi firmitas corporis infirmitate perficitur. Mihi quidem adhaerere Deo bonum est. Quoniam, (ut Augustinus inquit) si in ipso non permanebo, nec in me potero. State igitur ô amici, state in Deo qui non mouetur, &stabitis. Quiescite in eo, qui non turbatur, &quieti uiuetis. Omnia dedit semel, qui se ipse dedit. Marsilius Ficinus Florentinus Bernhardo Bembo, Veneto uiro clarissimo, S. D. YIx Iacobo Lanfredino dederam ad te epistolam in qua cupiebam fieri certior, nunquidmea illa, (imò tua) omnia recepisses, quando reddita mihi est epistola tua, grauitate, lepore, affectuque referta. Quid uerò de mira gratitudine dicam? Alij cum gratis acceperint aliena uix tandem gratias auunt. Bembus autem noster quod sua iure receperit, agit gratias, &quidem cumulatissimas. Ego suauissimè mi Bernarde nihil iamdiu tibi dare possum noui, omnia olim semel tibi dedi quando ti bi dedi Marsilium. Et si leuis eiusmodi possessio est, non enim tantus sum, ut merita tua impleam, non tamen leue est, quod caeteros omnes non minus, quàm me moribus tuis rapueris literis. Tu enim horum omnium es desiderium. Tu populi nostri delitiae. XXV. Aprilis. M. CCCC. LXXVII. De Platonica philosophi natura, institutione, actione. Marsilius Ficinus loanni Francisco Hyppolito Gazolti commiti uiro clarissimo, S. D.