# Opera omnia 763-2

Ficino, Opera omnia, 763. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/763-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/763-2

spicturam, sed ideam ipsam ueri philosophi digitis ostendissem. Ergo Platonem nostrum intueamur, & philosophum, & philosophiam simul atque ideam ipsa pariter uideams. Genealogia & Genesis Platonis. OLato Atheniensis Aristonis & Perictiones, siue Potonę filius à Neptuno genus utrinque ducit. da Solon à Nereno & Neptuno des endit. Solonis uerò frater Dropides Critiam maiorem genuit, à quo Calescrus ortus duos habuit filios, Critiam scilicet minore, qui unus ex triginta Athenarum gubernetorib. fuit, at Glauconem Carmidis & Perictiones pa trem, Perictione uerò, Aristone nupta Platonem peperit & Adimantum, & Glauconem Foemi nam quoque Potonam, quam Eurymedonti nupta peperit Speusippum. Rursus Ariston Platonis à Codio filio Melanthi descendit, qui iterum in Neptunum, (sicut & Solon) originem referunt. Ferat Athens celebre esse Aristonem Perictionem cum esset speciosissima congredi conatum esse uerum fuisse illius conatus irritos, uidisseque in somnis Apollinem, atque ab eo iussum mund à conigali compula quoad pareret seruauisse. Quod & Laërtius, & Policrates scribunt. Nasci tur Athenis uel in Egina, à Troię captiuitate 756. ab urbe condita trecentesimo XXXIII. Ante Christi aduentum quadrindentesimo. XXIII. Platonis genesim qualem adolescens audiueram in li bro de Amoresignificaui. Sed nunc adducam, qualem Iulius Firmius Astronormus describit, cuius opi nionem hac in re existimo ueriorem. Est nuteiusmodi. In Ascendente Aquario, &, F, Q. In secum da Sol in Piscibus. In quinta Luna in Geminis. In Septima luppiter in Leone. In nona Saturnus in LiEducatio, bra, Educatio, indoles, eruditio, sobrietas Platonis. CErtur cum in cunis esset in labijs infantis apes mel fudisse, eloquentiae futurę praesagium.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
