# Opera omnia 764.1-4

Ficino, Opera omnia, 764.1 to 764.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/764.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/764.1

Aiunt Socratem uidisse per somnium oloris pullulum sibi in gremio plumescere, qui continuò exortis pennis expansis alis in altum euolans suauissimos cantus ediderit, postridie cum à patre sibi Plato commendatus esset, hunc esse cignum quem uiderat dixisse. Poëtico stilo in adolescentia floruit. Elegias composuit, & Tragoedias duas, quas & ipse igni dedit cum primum animum ad Philosophiam applicuisset. Primis literis à Dionysio praeceptore imbutus est. Deinde Socratem audiuit, uigesimum aetatis annum agens, post Socratis mortem Cratylo Heracliti discipulo & Hermogini Parmenidis Philosophiam tuenti, sese accommodauit. Cùm esset annorum duo de triginta Megaram se ad Euclydem cum alijs Socraticis contulit. Hinc Cirenem profectus Tneodorum mathematicum audiuit. Atque inde in Italiam ad Pythagoreas Philolaum & Architam Tarentinum Eurytumque concessit. Ab his in Aegyptum ad Prophetas & sacerdores se recepit. Decreuerat ad Indos magosque progredi, uerum propter Asię bella à proposito destitit. Regressus demum Athenas in Academia uitam duxit, quem insalubrem Attice locum dicitur elegisse, quod etiam Diuus Basilius & Hieronymus comprobant, ut nimis bonus corporis habitus ceu uitis nimia luxuries amputaretur. Erat enim & speciosissimo, & robustissimo corporis habitu. Vnde & à latis humeris, ampla fronte & egre gio totius corporis habitu, orationis quoque ubertate, Plato est nuncupatus, cùm ante nominatus fuisset Aristocles, nihil in eo deforme, nisi fortem uox aliquantum gracilis, & nescio quid sub uertice gibbosum, eum aliquantum deformabat, ob academiae habitationem passus est quartanam febrem menses decem atque octo, sed sobrietate & diligentia sua uires post febrem ualidiores, quàm ante recuperauit. Militia & nauigatio Platonis trina, Prima nauigatio. Hllitauit ter, primo in Tanagram, secundo in Corinthum, tertio in Delum, ubi etiam uictoria potitus est. In Siciliam ter nauigauit, primo ut insulam & aethnea miracula crateresque uideret. Agebat tunc quadragesimum aetatis anAnum, quo etiam tempore Dionysius Hermocratis filius ut secum loqueretur impulit. Vbi cum ille de tyrannide dissereret dicens, non id praestare, quod sibi soli esset utile, nisi uirtute etiam excelleret, offensum tyrannum atque iratum dixisse aiunt, uerba tua otiosorum senum sunt. At ille, & tua, inquit, tyrannidem sapiunt. Adhaec indignatum tyrannum primo quidem illum necare uoluisse, deinde uerò à Dione & Aristomene ob secratum id minimè effecisse. Verùm Polidi Lacedęmonio qui per id tempus legatus ad se uenerat eum tradidisse, ut uenundaretur. Eum ille in Aeginam adductum uendi.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
