Latin
765.5 to 765.7
Ficino, Opera omnia 765.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Continentia, grauitas, comitas Platonis. Vlxit autem coelebs &sobrius admodum &,(ut Aurelius Augustinus prohibet) castus. Vnde &in senio sacra naturae fecisse dicitur, ut se apud uulgus crimine sterilitatis absolueret. Iuuenis adeò uerecundus, adeò compositus fuit. ut nun quam ridere, nisi modicè deprehensus sit. Iratum uerò uidit nemo. Vnde apud Platonem educatus puer cum ad parentem reuersus, uociferantem uideret parrem, nunquam, inquit, hoc apud Platonem uidi. Semel tantum clam subiratus est puero grauiter delinquenti, sed Xenocrati, inquit, Cede tu hunc puerum, ego enim quia iratus sum nequeo. Edebat quolibet die aut semel tantum, aut si bis, parcissime. Dormiebat solus. Contrariam uitam multum uituperabat. Ad amandos adolescentes quemadmodum &Socrates suus uidebatur paulò pronior. Verùm uterque tàm ratione continens, quàm sensu procliuis. Quam diuinè isti amauerint, &quo pacto quae de amore locuti sunt ex ponunt, &nos satis in libro de amore tractauimus. Optabat memoriam sui uel in libris, uel in amicis relinquere. Et si melancholicus erat profundissimique ingenij, ut scribit Aristoteles, iocis tamen plurimis utebatur, atque Xenocratem &Dionem seueriores saepissimè admonebat, ut gratijs sacra facerent, quo iucundiores gratioresque redderentur. Platonis autem grauitati comitas erat admixta. Discipuli Platonis praecipui. Iscipuli eius fuere, Speusippus Atheniensis, Xenocrates Chalcedonius, Aristoteles Stagirites, Philippus Opuntius, Esticus Perintius, Dion Syracusanus, Anicles, Heraclites, Erascus &Doriscus Sceptij, Timolaus Cizicenus, Hebeon Lampsacenus, Pithori, &Heraclides, Enij, Hippotales &Calippus Athenienses, Demetrius, Amphipolites, Heraclides, Ponticus &complures alij, &cum his mulieres duae, Laschenia Mantinea &Axithea Phyasia, quae uirili utebantur ueste, Theophrastum item illius fuisse auditorem ferunt, &Hiperidem oratorem, Cameleon &Lycurgum, Demosthenem quoque ipsius fuisse studiosum, &Menesistratum.