Latin
LIBER IIII
Ficino, Opera omnia 767
Unproofread scanNot analysed yet
Studeo pro uiribus semper id agere, quod bonum esse tàm prudentum con silium, quum ratio diligens persuaserit. Neque hoc ipsum ad externum aliquem refero fructum, qui &futurus iit &preuis, &in hominum, uel fortunae arbimo positus. sed primum quidem ad uerum illud gaudium, quod in ipsa boni actione percipitur. Quod quidem bonum gaudiumque &si temporale dici potest, quoniam non conunuè similiter exercetur atque sentitur, initum tamen est, &in nostro arbitrio situm. Eiusmodi uero bonum in praesentia aeternitateque placet. Non istud dico, quia egò nunc prorsus ipsa fruar aeternitate, sed quia intelligo id non ob aliam rationem nisi quia ideae, id est, aeternae rationi Deique omnipotentis arti congruit, congruere menti, atque placere. Proinde quemadmo dum bonum illud ad intimum gaudium retuli, ita refero gaudium ad ideam, ut uidelicet ea rationem hi placet bonum, ut ipse Deo maximè placeam, omnis boni bono, sine quo nihil potest mihi placere. Non possideo praesentem felicitatem inquis, sed expecto futuram. Expecta, Locteri, felicitatem ipse uidelicet futurus felix, praesente, id est, aeterna felicitate potius, quàm futura. Si qua enim in te est futura felicitas ideò felicitas est, quia in ea felicitate est cui neque praeteritum contingit, neque futurum. Vale. XV. Aprilis. M. CCCC. LXXVII. Nihil uel mirabilius, uel amabilius est, quàm doctrina probitati coniuncta. Marsilius Ficinus Florentinus Marco Aurelio Oratori clarissimo, S. D. Vando singulari doctrina, Marce Aureli, unà cum excellenti quadam probitate