Latin
767.1 to 767.4
Ficino, Opera omnia 767.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cùm tragoediam, quis referret, nec quisquam praeter Platonem adesset, obiectantibus quibusdam dedecori esse illi quod nemo praeter unum adesset, respondit ille, &hic unus plus est, quàm totus Atheniensis populus. Charitas, magnanimitas, sanctimonia Platonis. Vam magno &constanti animo, praesertim in amicorum causa fuerit, indicant ius epistolae &contemptus tyranni, Dionisque defensio. Tyrannum saepe uod iniustè gubernaret, quodue amicos falseret etiam praesentibus testibus audacter redarguebat, tantum aberat ut illi assentaretur. Mitto minutiora illa, quale est, quod iusserat Dionysius in conuiuio, ut singuli purpuram induti saltareni. Saltauit protinus Aristippus, Plato uero renuit, dicens, non conuenire Philosopho muliebria. Praeterea Chabriae fortissimo duci Crobylus accusato improbus diem dixerat, &capitis iudicium intentauerat, quò circa cum a reliquis destitutus ciuibus metu periculi in arcem ascenderet, solus Plato auxilium praestaturus semper illi affuit. Cum uerò calumniator Crobylus, ut eum à patrocinio deterreret, minitans dixisset, alijs defeasionem praestaturus aduentas, ignorans, quod te quoque Socra tis uenenum expectat, ipse respondit. Olim Crobyle cum patriae dignitati militabam intosserandis periculis haud segnis eram, nunc pro officio &amici salute licet ferrum ac uenena mineris &ignem, nullum recuso discrimen. Cùm Socrates carcere iniustissime inclusus esset, Plato pecunias congregauit, ut redimeret innocentem, &dum iudicium agebatur ascendens in suggestum sic coepitorare. Cùm minor natu sim Athenienses his omnibus, qui tribunal ascenderunt. Verùm tyranni iudices ueriti ne author ritate &eioquentia sua ciues moueret, interpellauerunt repente, reclamaueruntque descende. Plato domum abijt. Nam quantum illi in malae mentis morbo, tantum hic tunc morbo corporis laborabat. Socratis uerò persecutores poenas paulò post dederunt. Cùm ex condiscipulis quidam instigaretur inuidia, Xenocratem adeò Platoni gratum acceptumque esse, ut in eum conflaret inimicitias, multa in Platonem Xenocratis males dicta renunciauit. Plato medio sermone criminationem respuens obaudit. Instas obtrectator uultus seueritate crimen affirmans, denique Deos omnes ac Deas obtestanti, Plato ut ab eius sese pertinacia solueret, esto inquit, sed ea Xenocrates fide ac gra uitate pollet, ut nisi sic expedire iudicasset, dicturus ea nunquam fuisset.