# Opera omnia 769.1-4

Ficino, Opera omnia, 769.1 to 769.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/769.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/769.1

plenus est mundus, ad aeterna confugiendum, aliter enim deuitari non posse. Ipse quoque quae praecipiebat impleuit. Nam dum & haereditario quodam iure & ciuium fauo e princeps in repub. esset futurus, omnem prorsus ciuilem respuit dignitatem. Cùm patii monio ditissimus esset, fratribus largitus est omnia, praeter suburbanum praediosum, quam academiam nominabant. Hoc solo contentus uixit, & si praeceptor amicusque prin cipum extitit, diuitias tamen ab his nullas accepit. Solebat rex Dionylius dicere: Aristippus semper pecunias petit, Plato semper libros. Adde quòd neque uxorem duxit, neque ui xit in urbe, ab omnibus liber, soli seruiens ueritati. Vnde diuus Hieronymus inquit, Pla to Aegyptum, & Architam Tarentinum eamque oram Italiae, quae quondam magna Grae cia uocabatur, laboriosissimè peragrauit. Vt qui Athenis magister erat & potens, cuiusque doctrinam academiae gymnalia personabant, fieret peregrinus atque discipulus, ma lens aliena uerecundè discere, quàm sua impudenter ingerere. Denique cum literas quasi toto orbe fugientes persequitur, captus à Pyratis & uenundatus, etiam tyranno crudelissimo paruit, captiuus, uinctus & seruus, tamen quia Philosophus maior emente se fuit. Haec Hieronymus. Pietas & gratitudo Platonis. Vatus Deo fuit à quo principium cogitandi, dicendi, agendi omnibus in reb. & faciendum dicebat esse, & ipse semper efficiebat. Praeterea Deo gratias agepat quotidie, quòd homo natus esset non brutum, quòd Graecus non Barbarus, uòd temporibus Socratis. Quàm gratus praeceptoribus fuerit, omnibusque amicis testimonio sunt eius dialogi, in quibus mirificè eos omnes honorat, atque Socrati libros suos attribuit. Non solum enim illum in omnibus penè dialonis disputantem inducit, sed etiam omnia à se composita, scribit non sua, sed Socratis esse. Quae Plato affirmauit, & qui eum confirmauerunt. YNhis quae sensibus subiacent, partes Heracliti tuebatur. Porrò in his quae ad intelli gentiam pertinent Pythagorae maximè acquiescebat. In rebus autem ciuilibus Socratem suum amplectebatur. Quae ubique asseuerabat haec sunt. Deum omnib. prouidere. Animas hominum immortales esse. Bonorum praemia, malorum supplicia fo re. Augustinus in libro contra academicos inquit: Christi authoritatem omnibus anteponendam, si autem rationibus agendum sit, apud Platonicos reperire se dicit, quod sa cris Christianorum literis non repugnet. Idem Dionysius Areopagita significauit. Eusebius postea & Cyrillus latius declarauerunt. Hinc Augustinus in libro de uera religione, Platonici, inquit, paucis mutatis Christiani fierent.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
