Latin
769.5 to 769.6
Ficino, Opera omnia 769.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Atque in confessionibus narrat se prooemium loannis Euangelistae fermè totum apud Platonicos reperisse. Propterea in socundo de ciuitate Dei inquit: Labeo Theologus apud Gentiles Platonem, inter semi deos connumerandum putauit, sicut Herculem atque Romulum. Semideos autem heroibus anteponit. Sed utrosque inter numina collocat. Veruntamen istum quem appellat semideum non heroibus tantum, uerùm etiam dijs ipsis praeferendum esse non dubito. Vnde inquit. se Platonicos ante alios elegisse, quia de rebus diuinis atque humanis rectius admodum, quàm caeteri Philosophi senserint Quod &Marcus Varro antea iudicauerat, &Apuleius Platonem non tantum heroibus superiorem fecit, sed dijs aequa lem, quia uidelicet diuinarum rerum abdita penetrauerit. Plato tanta fuit modestia prę ditus, ut cum mirabilem sibi authoritatem ante alios comparauisset, tamen interro gatus à quodam quatenus praeceptis suis parendum foret, responderit, quoad in terris ap pareat sacratior aliquis, qui fontem omnibus ueritatis aperiat, quem denique sequantur Cec omnes. Addidit, nihil suo sed diuino tantum lumine reperisse. Quid autem in philosophia senser, satis in libro de amore &Theologia nostra tractauimus.