# Opera omnia 77-2

Ficino, Opera omnia, Cap. XXXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/77-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/77-2

Cap. XXXVII. Vaeritur igitur, quae nam causa sit, quae Iudaeos adhuc multos in perfidia detinet? Propheticorum, Christianorumque mysteriorum diuina profunditas, & quia diuina, ideò humana intelligentia non penetrabilis, atque è conuerso. Rut Psus ingenium mercenariorum, miserabiliumque ludęorum incultum prosus, & pertinax. Auaritia tum eius quod suum est seruandi, tum faciendi foenoris in explebilis naturalis suorum amor, innatum odium Christianorum. Quid autem post beatum Gregorium Barbaros plurimos traxit in hęresim? Difficillima diuinarum literarum interpretatio, Barbarorum genus nimium imperitum, uiolenta Mahumethis regis Arabum manus, septemque regum ipsi ex eius familia per ordinem succedentium leges. Accessit & licentia largior. Verûm quid Gentiles olim à uera Hebraeorum religione detorsit? Mandata ambitiosorum principum, aetas parum erudita, profusa licentia, fallacia daemonum malignorum. Auxerunt errorem deinde blandimenta, adulationesque Poëtarum. Detinet autem omnes facile, in quouis errore mos patrius, & diuturna con suetudo. Non potest consuetudo in errore Christianos legitimos detinere, qui à princi pio religionem susceperunt ab errore semotam. Nihil autem opus est, ut longa disputatione confirmem, quę Christus eiusque discipu li credenda speranda, agenda proposuerunt. Satis enim ueritatis, authoritatisque habent, cum à diuina ueritate procedere iam probauerimus. Maximam igitur Christianorum institutionum promissionumque rationem ass gnauerimus, cum Pythagoricorum ritu dixerimus, ille dixit. Meminerimus autem turbari non oportere, si horum minus capaces possimus esse, maximum enim diuinitatis eorum signum hoc esse censeo. Nempe si ea mens nostra penitus comprehendit, minora sunt mente si talia sunt, diuina esse non possant, si enim diuina sunt, capacitatem omnem humanae mentis excedunt. Fides, ut uult Aristoteles, est scientiae fundamentum. fide sola, ut Platonici probant, ad Deum accedimus. Credidi inquit Dauid, & propterea sum locutus. Credentes igitur, propinquantesque ueritatis, bonitatisque fonti, sapientem beatamque uitam hauriemus. FINIS.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
