# Opera omnia 770.1-3

Ficino, Opera omnia, 770.1 to 770.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/770.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/770.1

Reditus Platonis in patriam coelestem & laudes. FAtali suo decessit, & annum unum atque octuaginta impleuit, sine ulla deductio ne Ideò Magi qui tunc Athenis erant, Platoni immolauerunt, amplioris fuisse sortis, quam humanae rati, quia consumauisset numerum perfectissimum, quem nouem nouies multiplicata conficiunt. Atque, quòd mirum est, adhuc in ea aetate & eo ipso die scribebat. De quo Cicero inquit, est etiam quiete & pure atque e eganter actae aetatis placida ac leuis senectus, qualem accepimus Platonis qui uno & octuagesimo aetatis anno scribens mortuus est. Seneca etiam affirmat, id Platoni sobrie tatis & diligentiae beneficio contigisse. Alij inter scribendum, alij discumbentem in nuptijs remotis dapibus, inter disserendum ad superos redisse. Aristoteles in templo aram Platoni statuamque sacrauit, hoc epigrammate, Aram Aristoteles hanc Platoni dicauit, utro quem nephas est à malis laudari. Addidit Aristoteles: Qui solus uita, doctrina, mo ribus, ore, admonuit cunctos, & monumenta dedit. Vt uirtute queant felicem ducere uitam. Nulla ferent talem saecla futura uirum. Adiunxerunt & sapientes alij in Platonis laudes carmina plurima, sed praecipua epigrammata tria. Primi haec est sententia: Temperantia, iustitiaque excelluit omnibus, tantum uerò sapientia superauit, ut omnem prorsus inuidiam superauit. Secundi hic est sensus: Plato in deorum numerum est translatus. Longinquae hunc nationes honorant Quia diuinam uitam ipse nouit alijsque monstrauit. Tertij sententia huiusmodi est, Phoebus Aesculapium genuit & Platonem, ut ille corporibus, hic animus mederetur. Praeterea Mithridates Persarum rex, Platonis statuam in academia locauit ita inscriptam: Mithridates Rodobati filius Perses Musis, Imaginem Platonis dicauit, Sillaniani opus. Ex his omnibus id Plato est consecutus, ut Grę ci Aristotelem quidem daemonium, Platonem uerò diuinum cognominauerint. Quia ui delicet ille & uita humanus, & scientia naturalis maximè fuerit, hic autem scientia simul, & uita sese potissimum ad diuina contulerit. Apologia de moribus Platonis. Cnem iam uerbis imponam, si pauca quędam rursus addidero.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
