# Opera omnia 771-2

Ficino, Opera omnia, 771. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/771-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/771-2

tum, tibi plurimùm commendarem. Quem quidem esse tuum testimonio nobis est tuum nomen, quod illius ore frequentissimè sonat. Quando diuino afflante spiritu amor accenditur, semper amante altero redamat alter, saepe altero cogitante idem cogitat alter. Marsilius Ficinus Bernhardo Bembo iuriscoonsulto & equiti clarissimo, S. D. Ccepi Bernharde hodie è Marco Aurelio nostro epistolam quandam forma quidem ipsa Mercurialem omnino patrique persimilem, sed Saturno, ut arbitror, Oriente natam. Nempe grauioribus incedes passib. cum ab aequo te Veneto sextoAdecimo Maij die discesserit, tandem 19. lunij littoribus nostris applicuit. Ego hanc summo complexus gaudio gratulabundus inquam: Venisti tandem, tuaque infortunatum uicit iter pietas. Haec etsi quasi sub Saturno nata motu quodammodo tardior extitit, tamen tanquam concepta Mercurio fuisse uidetur opere uelocissima. Quod enim à nobis hodie postulat, ipsa iamdiu dum nasceretur impleuit. Sane eiusdem Maij dieb. quibus aureus ad me Aurelius scripsit, ego occulto quodam ac penè diuino siue epistolae siue musae suae instinctu percitus, opusculum quoddam Aurelio dedicaui, quod nisi ipsum quoque incessu Saturnium fueritiam ad uos arbitror peruenisse. Mirabile Bernharde pa rumper geniorum nostrorum uirtutem animaduerte. Dum Marcus ille gratis se mihi dabat, ego iure uicissim totum illi me dabam, & amplectentem me mirifice complectebar. Atque ita coelesti quodam conflante spiritu, in unum penè inscij pariter conspirauimus. Arbitror equidem aut Mercurium ipsum in Tauro, aut Phoebum in Geminis constitutum, tam similiter geminas Aurelij Marsilijque lyras temperauisse, ut sonante altera uicissim altera resonet. Atque ab utraque dulce illud Bembi Reboet nomen, nomen Grantijs musicum, Musisque gratissimum. Vale feliciter. At uideo Bernhardum meum, noui enim ho minis ingenium, absque delitijs suis neque posse, neque uelle unquam bene ualere. Christophorus Landinus Mineruę musarumque decus, & loannes Caualcantes comphilosophus noster bene ualent. Igitur bene uale. XIX. Iunij. M. cCcc. LXXVII. Quando diuino afflante spiritu amor accenditur, semper amante altero redamat alter, saepè altero cogitante, idem cogit alter. Marsilius Ficinus Florentinus Marco Aurelio oratori clarissimo, S. D. Eddita heri nobis est elegans admodum epistola tua Marce doctissime, epistola Rmelle mihi dulcior ac pretiosior auro. Verum quid ago? Non licet mihi nunc in lauCcc de hac ulterius progredi, ne uanior forte uidear, si eam epistolam, quae laudat me plus satis, ipse satis laudare tentauero. Ergo aliunde rursus, si placet, exordiamur. Quando coelelti quodam afflante spiritu mentibus nostris amor accenditur, semper amante alte ro alter redamat, saepè alterò cogitante, alter idem similiter cogitat. Nam & coelestis au thorcum tanquam communis cunctorum causa complectatur utrunque, mutuum amantium creat affectum, & affectus amantis, qui per hominem à coelo dependens tum in plana humanitas faciem, tum in coeli concaua resistit uicissim procreat Echo.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
