# Opera omnia 772

Ficino, Opera omnia, 772. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/772
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/772

Salue igitur amice coelestis, salue semper in authore nostrę beniuolentiae Deo, neque terrarum spacia Marce, neque ulla temporis internalla nostrum hunc coelestem, perpetuumque amorem, uel orientem interrumpere, uel ortum demorari potuisse uidentur, quo minus amante alte ro mox diuina quadam sorte amauerit alter, cogitante quoque atque scribente altero, alter eodem penè momento idem & cogitarit, & scripserit. Animaduertisse te arbitror Aure li, si modo meum illud ad te nuper missum opusculum accepisti, eo ipso tempore quo ad me scribebas, me quoque uicissim ad te scripsisse. Praeterea idem penitus utrunque & significasse cunc, & postulauisse Mhi quidem nihil in rebus humanis felicius est, quàm il li affectu quodam euasisse me parem, quò nullum esse audio uirtute superiorem. Nihil pretiosius quàm talem tantumque possessorem meum feliciter possidere. Habeo igitur tota quod mente petebam. Sed hoc unum quodammodo doleo, me nequaquam id to tum esse, quod ipse petebas. Mi Aureli, si non potes quod uelis habere, id saltem uelis habere quod possis. Accipe Marsilium tuum Marce totum quantuluscunque sit. Ne respicias ulterius oro simulachrum illud quod ab initio finxeras, membrum enim quoddam simulachri illius est Ficinus. Respice potius, amice, quod possides, quàm quod fin gris. Sic utique non alicuius partem, sed totum aliquid possidere te prorsus agnosces. Prae stat autem pigmeo aliquo toto frui, quàm uasti membro gigantis. Nihil infirmius quàm humanus amor, nihil firmius quàm diuinus. Marsilius Ficinus Bernhardo Bembo iurisconsulto & equiti clarissimo, S. D. CCribis ad nos epistolam oratoriam, poëticam, amatoriam, sed nescio quid excusas frustra, quod omnino nullus accusat, caue ne ubi perfectus est amor, uel mini mum, quid offensiunculae putes unquam posse contingere. Hoc uno solum cha ritatem forte potes offendere, si eam quandoque posse putas offendi. Humanus qui dem res est solliciti plena timoris amor, diuina uerò charitas, siue Paulum audiamus, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet, neque excidit unquam, siue loannem Euangelistam, timor in charitate non habitat, sed perfecta charitas timorem omnem procul expellit. Hinc Aurelius Augustinus noster exclamat: Solus nullum charum amittit, cui omnes in illo chari sunt, qui non amittitur. Sed nescio quomodo omeliam, ut aiunt, quandam modo hic incoeptaueram. Atque charitatis officia ei uiro tradebam, quem Florentinus populus admiratur, quasi quoddam & charitatis simulachrum & humanitatis exemplar. Frustra nimium in rebus his, quae sibimet nequaquam sufficiunt, nostram sufficientiam affectamus. Marsilius Ficinus hominum generi, S. D. CVfficientiam ubique eo quaeris proposito, ut postquam hanc unam repereris, nihil

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
