# Opera omnia 775.1-4

Ficino, Opera omnia, 775.1 to 775.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/775.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/775.1

Aut omnes aut certè, quam plurimi in hac mundi media regione, tan quam naturali origine pattiaque, quiescerent. Nunc uerò cum res nostrae longè se aliter habeant, reor equidem, neque uana fides, genus nobis esse diuinum. Caeterùm si diuini sumus, cur nam saepe uitam agimus bestiae similem? Quia naturalis regionis huius conditio sic instituit, ut longe prius sensu tanquam bruta, quàm ratione taquam homines uteremur. Praeterea multò plura atque manifestiora circa sensum, quàm circa mentem, inci tamenta se nobis obijciunt. Postremò, unicus in nobis est homo, bestiae uerò sunt multae. Operae pretium est nostram illam imaginem intueri, quam Plato sic in nono libro de republica pingit. Imaginem animę talem aliquam figuremus, quales quondam memo rantur fuisse naturae chimerae ipsius, scyllae & cerberi, & aliae multae, in quibus feruntur uariae in eodem formae congenitae. Finge itaque figuram unam bestiae uariae ad modum & capita circum multa habentis: capita, inquam, partim bestiarum domesticarum, partim agrestium, quae & permutare & producere ex se haec omnia possit. Vnam praeterea ijs adiunge supernae leonis formam, huic unam insuper hominis, & amplissimum quidem primum sit, angustius uerò secundum atque tertium. Coniunge igitur haec tria, ut ad unum conficiendum inuicem cohaerescant. Circumpone extrinsecus ipsis hominis unius ima ginem, ut illi qui nequeat interiora inspicere, sed exterius duntaxat cernat operimentum, unum animal homo scilicet uideatur. Dicamus itaque illi, qui asserit prod esse homini huic iniustè agere, iuste uerò uiuere nequaquam prodesse, quòd nihil aliud asserit, nisi prodesse illi, ut bestiam illam multiplicem pascat & leonem, & fortiorem illam leonemque efficiat, hominem uerò perire fame permittat atque eneruet, usque adeo ut propter imbecillita tem trahatur quocunque caetera illa rapiunt. Neque alterum cum altero mansuefaciat inui cemune conciliet, imò sinat singula se inuicem mossibus lacerare, ac pugnantia se mutuo deuorare.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
