Latin
775.8
Ficino, Opera omnia 775.8
Unproofread scanNot analysed yet
Quae non ad pauca quaedam ad illa quidem maiora tanquam iracundia, sed ad quae libet imò innumerabilia insatiabili uoragine fertur. Verùm dum noster Hercules iecoris hydram amputat ferro, capita repente repullulant, quia fomes ipse relinquitur. Dum uerò absumit igne, quia fomitem prorsus extirpat, nihil inde renascitur. lubet apud Pla tonem Socrates in Phoedone, ne uoluptatis corporalis gratia ab alia quadam corporis abstineas uoluptate alioquin pro una multae subitò renascuntur.