Latin
776
Ficino, Opera omnia 776-4
Unproofread scanNot analysed yet
teipsum habueris, per quem sis alia possessurus, nihil prorsus habebis. Hinc fit ut omnes homines egeant semper, omnes continuè doleant. Quia uidelicet se ipsum quisque secum omnia iamdiu temere nimium &amisit &perdidit, quando clam ipse captus fuit, dum palàm capere niteretur. Solus &alterius simul, &sui ipsius esse potest, qui soli se illi dedit, quiideo solus est omnium, quia solus est omnia. In quo dum cuncta quis reperit, reperit etiam seipsum tantò seipso perfectiorem quantò perfectior est ille quàm ipse. Sicut qui seruo seruit, seruus &turpissimus &miserrimus, ita qui omnium seruit domino quodammodo fit dominus omnium. Solus liberè seruire uidetur, qui libertati obse quitur infinitae. Ibi seruitus libera est ubi immensa libertas, id est, Deus, quicquid seruile uiolentumque congitori potest procul expellit. Cum primum fatum impugnare nitimur, expugnamus. S. D. Marsilius Ficinus Francisco Marescalco Ferrariensi, Vaeris optimè mi conphilosophe, quatuor. Primum quidem quomodo ualeam? Valeo equidem Marescalce sicuti uolo, postquam coepi ut ualeo ita uelle ualere. Secundum uerò. Qua ratione philosophet? Hac potissimum ratione philosophor, ut quando quidem res ipsae aliter uoluntatem non sequuntur meam, ego saltem uoluntate res sequar, sic enim uoluntati sequenti res obsequuntur. Tertium, quantum te amem? si quis modus adsit amori, ut si qua certa liberae uoluntati mensura, metire Francisce amorem erga me tuum, ita forsitan &meum erga te metieris. Quartum, quid componam? Compono librum de prouidentia Dei &humani arbitrij libertate. In quo agitur contra astrorum necessitatem fatumque Astrologorum. At uero dixerit forte quispiam, fatui esse contra inexpugnabile fatum uelle pugna re. Ego uerò respondeo, tàm facilè posse hoc impugnari, ut quando quispiam impugna re uoiuerit, tunc primum eo ipso quòd uult expugnet. Nempe coelestium sphaerarum motus nunquam altius mentem attollere potest, quàm ad sphaeras. Nunc uerò qui disputat contra illas eas iam transcendisse uidetur. Atque ad ipsum Deum liberumque uoluntatis arbitrium accessisse. Quasi non à coelesti fato coactus fuerit, sed à supercoelesti tùm Dei prouidentia, tùm mentis libertate perductus. Praeterea cùm actio quaelibet aduersaria, &ut ita dixerim, peremptoria à contratio quodam in contrarium procedere soleat, nemo audeat confiteri uoluntatem ipsam disputationemque fictae uiolentiae syderum repugnantem à syderum uiolentia proficisci, imò ab ipsamet prouidentia libertateque manare intelligamus, cuius gratia dixerimus contra fatum. XXVIII. M. ceec. LXXVII. Flotentiae. Multos LIB. IIII. uel in affinum officio ducat securiorem. Denique uxor atque familia uel laborum nobis est dulce solamen, uel saltem summa quaedam ad mortalem Philosophiam exercitatio.