# Opera omnia 776.1-3

Ficino, Opera omnia, 776.1 to 776.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/776.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/776.1

teipsum habueris, per quem sis alia possessurus, nihil prorsus habebis. Hinc fit ut omnes homines egeant semper, omnes continuè doleant. Quia uidelicet seipsum quisque secum omnia iamdiu temere nimium & amisit & perdidit, quando clam ipse captus fuit, dum palàm capere niteretur. Solus & alterius simul, & sui ipsius esse potest, qui soli se illi dedit, quilideo solus est omnium, quia solus est omnia. In quo dum cuncta quis reperit, reperit etiam selpsum tantò seipso perfectiorem quantò perfectior est ille quàm ipse. Sicut qui seruo seruit, seruus & turpissimus & miserrimus, ita qui omnium seruit domino quodammodo fit dominus omnium. Solus liberè seruire uidetur, qui libertati obse quitur infinitae. Ibi seruitus libera est ubi immensa libertas, id est, Deus, quicquid seruile uiolentumque congitori potest procul expellit. Cum primum fatum impugnare nitimur, expugnamus. S. D. Marsilius Ficinus Francisco Marescalco Ferrariensi, Vaeris optime mi conphilosophe, quatuor. Primum quidem quomodo ualeam? Valeo equidem Marescalce sicuti uolo, postquam coepi ut ualeo ita uelle ualere. Secundum uerò. Qua ratione philosopher? Hac potissimum ratione philosophor, ut quando quidem res ipsae aliter uoluntatem non sequuntur meam, ego saltem uoluntate res sequar, sic enim uoluntati sequenti res obsequuntur. Tertium, quantum te amem? si quis modus adsitamori, ut si qua certa liberae uoluntati mensura, metire Francisce amorem erga me tuum, ita forsitan & meum erga te metieris. Quartum, quid componam? Compono librum de prouidentia Dei & humani arbitrij libertate. In quo agitur contra astrorum necessitatem fatumque Astrologorum. At uero dixerit forte quispiam, fatui esse contra inexpugnabile fatum uelle pugna re. Ego uerò respondeo, tàm facilè posse hoc impugnari, ut quando quispiam impugna re uoluerit, tunc primum eo ipso quòd uult expugnet. Nempe coelestium sphaerarum motus nunquam altius mentem attollere potest, quàm ad sphaeras. Nunc uerò qui disputat contra illas eas iam transcendisse uidetur. Atque ad ipsum Deum liberumque uolumtatis arbitrium accessisse.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
